Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)

coram nobis et nostris coassessoribus propositis et obiectis, superindeque mature tractan­tibus, nobis et dictis nostris coassessoribus perspicue agnoscebatur, quod dicti iudex et iu­rati cives prefate civitatis Pestiensis in ipso iudicio, utputa feria sexta proxima post festum beati Viti anno etc(etera) tricesimo septimo 2 ipsis partibus amministrato, scilicet ut ipse Stephanus de Cassouia prefatos centum et viginti quatuor a florenos deponere debuisset, se­cundum quod in litteris eorundem adiudicatoriis, presentibus de verbo ad verbum inscriptis clarius contineri vidimus, verum et iustum iudicium iustitiamque inter partes predictas idem iudex et iurati cives eiusdem civitatis Pestiensis tulissent ; verum quia ipse Stephanus de Cassovia huiusmodi ipsam solutionem in ipso termino ipsi prefixo minime adimplevit; etiam quia ipsos quatuordecim florenos puri auri, quibus idem prenominatus Blasius Nicolai ratione domus debitor extiterat coram ipsis iudice et iuratis civibus ipsius civitatis Pestiensis ad assertionem ipsius Stephani depositos ad se recipiendo nullam aliam causam tempore prohibitionis emanationis litterarum super ipsa emptione et compositione domus faciendo; etiam quia ipsa huiusmodi dispositio super ipsa domo per ipsum Stephanum iura­mento erat firmata, quod iuxta iuris equitatem servare debuit,. ob hoc causis et rationibus ex premissis nobis et nostris coassessoribus nobiscum in iudicio considentibus idem Stephanus de Cassovia ad tenendum eundem Blasium Nicolai in pacifico dominio ipsius domus pure et simpliciter absque aliquali census vulgo Purkrecht solutione compelli debere agno­scebatur, pro eo iudicantes commisimus eomodo, ut annotatus Stephanus alias de Cassovia censum ex parte ipsius domus prefati Blasii per eundem Stephanum eidem vendite provenire debentem quousque vixerit persolvere, quod si eundem ex hac vita decedere contigerit, extunc is, ad quern bona sua hereditaria devoluta fuerint persolvere debeat et teneatur. Quod si non fecerit, extunc prenominatus Blasius iuxta estimationem iudicis et iuratorum civium civitatis Pestiensis de rebus et bonis ipsius Stephani tantam habeat occupandi facultatem, ratione quorum ipse census exsolvere poterit et valebit, harum litterarum nostrarum testimonio mediante. Datum Bude sequenti die termini prenotati, anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo nono. 1 Mart. 14. 2 1437. jun. 21. Verbum abrasum ? 1221 1439. (mart. 20. ) Iudex et iurati cives civitatis Veterisbudensis quandam domum lapideam in civitate reginali Veterisbudensi habitam ad littera to rium manda tu m dominae Elisabeth reginae se magistr i s Iohanni et Ladislai, filiis condam I a cobi litterati, civis eiusdem civitatis, alias castellani castri Strigoniensis perpetuo possidendam statuisse fatentur. ORIG. : Membr. valde lacera cum plica et duabus incisuris pro filo sericeo vel zona membr. sig. pend, iam deperditi. Arch. Conv. Jaszov. Publ. Statut. Lit. I. , fasc. 2., nr. 39. ­REG. : Fejér: CD.XI.p. 397. Nos Dyonisius dictus Tolway iudex ac Nicolaus de Erdei, Symon Zegy, Benedictus magas et Brictius (?)... * iurati (ceterique cives civitatis] Veterisbudensis memorie commendan­tes tenore presentium significamus quibus expedit universis, quod ea, que in tempore aguntur, ne simul cum temporis. .. 2 et oblivioni. . . 3 , [anltiquorum invenit prudentia et modernorum comprobat discretio, ut in signum perpétue memorie testimonio litterarum roborentur. Proinde ad luniversorum notitiam [harum série volumus] pervenire, [quod nos receptis litteris] serenissime principis, .. 4 domine Elizabeth regine Hungarie, Dalmatie, Croatie, Austrieque et Stirie ducisse, necnon marchionisse Moravie, domine... 5 donatio­nalibus nobis preeeptorie loquentibus et directis pro parte magistrorum Johannis et Ladis­lai filiorum condam Jacobi litterati civis civitatis eiusdem, alias castellani castri Stri­goniensis emanatis et confectis, iuxta [ipsarum continentiam]. .. 6 ad faciem domus lapidée eorundem magistrorum Johannis et Ladislai in civitate eiusdem domine regine Veteris-

Next

/
Oldalképek
Tartalom