Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)

confecto, ipsius archipresbiteri sigillo munito, dicitur plenius contineri. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, prefati capitulum dubitent, quod abbas et conventus predieti pre­sentibus et earum vigore habendis processibus reverenter parère non velint, pro parte. .. capituli nobis fuit. .. supplicatum, ut providere super hoc eis oportune dignaremur. Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinati, discretioni vestre per hec scripta mandamus, quatenus vos, vel duo, aut unus vestrum per vos vel alium seu alios premissa executioni débite demandantes, predictos capitulum ad corporalem possessionem pereeptionis decimarum huiusmodi auctoritate nostra restituatis et reintegretis, ac restitutos et reintegratos iuxta iuris exigentiam defendatis, facientes eis de pereeptis fructibus et florenorum summa pro expensis huiusmodi iuxta prefati instrumenti earundem condemnationis et taxationis tenorem plenam et debitam satisfactionem impendi; et nichilominus legitimis super hiis per vos habendis servatis processibus eos quotiens expedierit, aggravare curetis, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis, non obstante, si prefatis abbati et conventui vel quibusvis aliis... a sede apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. . . ORIG. : A) Membr. cum plica et bulla plumbea de filo albo cannapis pend. In dorso manu saec. XVI. hae c adnot. est scripta: Mandátum executorium sententiarum concilii et appellationis a Valentino lectore. Arch. Capit. Strig. Priv. Lad. 45., fasc. 3., nr. 2. (Arch. Nat. Hung. Film otheca. ); B) Membr. cum plica et bulla plumbea de filo albo cannapis pend. In dorso m anu saec. XVI. scr ipta Bulla executorialis in causa principali Strigoniensium deci­marum de Sasaad adnot. l egitur. Arch. Capit. Strig. Priv. Lad. 45. , fasc. 3., nr. 3. (Arch. Nat. Hung . Fi lmotheca.) - TRANSCR. : a) Iohannes ep. Gurcensis, iudex et commissarius a gen, co n cilio Basiliensi deputatus in instrumento Wernherii Corrigiatoris de Wyczen­h usen, cler. Moguntinensis dioc. , pub l. a uct. apost. notarii, eiusdemque episcopi scribae 1435. aug. 30. confecto. Arch. Capit. Strig. Priv. Lad. 45., fasc. 3., nr. 6. (Arch. Nat. Hung. Filmotheca.); b) Capit. ecclesiae Budensis 1436. apr. 24. Arch. Capit. Strig. Lad. 45., fasc. 3., nr. 5. (Arc h. Nat. Hung. Filmotheca. ); c) Ma g . Barnabas lector et can, ecclesiae Vaciens is, commissarius a gen, concilio Basiliensi deputatus in instrumento Benedicti Michaelis de Rayk, cler. Vesprimiensis dioc. , publ. imp, auct. notarii 1436. jul. 21. confecto Arch. Capit. Strig. Priv. Lad. 45. , fasc. 12., nr. 4. (Arch. Nat. Hung. Filmotheca. ); d) Mag. Barnabas le ct or et can, ecclesiae Vaciensis, commissarius a gen, concilio Basiliensi depu­ tatus in instrumento Benedicti Michaelis de Rayk, cler. Vesprimiensis dioc. , publ. imp, auct. notarii 1436. jul. 2 1. confecto. > Dionisius card. , arcniep.Strigoniensis, iudex a sede apost. dep utat us in instrumento Iohannis Zaz, nati Laurentii Hano de Coloswar, cl er. T r anssilvanensis dioc. , publ. auct. apost . not arii, eiusdemque archiepiscopi canc, se cretarii e t scribae 1463. nov. 24. confecto. Arch. Primat. Strig. Eccl. Vetus nr. 53/2-a . (Arc h.Nat. Hung. Filmotheca. ) 1131 Basel, 1435. aug. 30. (Basilee, die penultima Augusti. ). .. domino Sigismunde .. Romanorum imperátori . . .ac Hungarie. . . regi, necnon Strigoniensi et Colocensi archiepiscopis necnon Quinque­ecclesiensi et Vesprimiensi episcopis eorumque... in spiritualibus et temporalibus vicariis et officialibus generalibus, ac curie causarum camere. .. generalis Basiliensis synodus. .. vicesgerentibus. . ., necnon. . . dominis abbatibus, prioribus, prepositis, decanis, archidiaconis, scholasticis, cantoribus, custodibus, thesaurariis, sacristis, camerariis, celariis, archipresbiteris, tarn cathedralium quam collegiatarum canonicis, parochialium­que ecclesiarum rectoribus, seu loca tenentibus eorundem, plebanis, viceplebanis, capella­nis curiatis et non curiatis, vicariis perpetuis, altaristis, ac etiam monasteriorum et ordinum quorumcunque generalibus et provincialibus vicariis, custodibus, prioribus, guardianis, commendatoribus, preceptoribus atque conventualibus predicatorum, minorum, heremitarum sancti Augustini et beate Marie Carmelitarum, sancte Romane ecclesie capel­lanis et camere apostolice et eiusdem, necnon antefate synodi camerariis, fructuum collec­toribus, succollectoribus, ceterisque presbiteris, clericis, notariis et tabellionibus quibuscunque, necnon nobilibus palatino regni Vngarie et bano Machoviensi, ceterisque

Next

/
Oldalképek
Tartalom