Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)
fuerint. .., in hiis scriptis ecclesiastico supponimus interdicto mandantes vobis omnibus et singulis supradictis. . . , (ut) quamdiu dicti denuntiati, aggravati, reaggravati et a divinis suspensi. . .in locis predictis fuerint, cessetis et cessari faciatis, apertis ianuis, a divinis, quam. . .cessationem per très dies continuos post. . .denuntiationem aggravatorum, reaggravatorum et suspensorum. . .recessum. . .observetis. . .ita. .., quod. . .stante interdicto, nulla sacramenta ecclesiastica in...locis, quibus dicti denuntiati, aggravati, reaggravati et a divinis suspensi fuerint seu alter eorum fuerit, . . .ministrentur, nisi chrismaet baptismus omnibus indifferenter, eucharistia infirmis tantum et matrimonium sine ecclesiastica solempnitate contrahatur inibi et sub eisdem locis decedentibus ecclesiastica denegetur sepultura. Demum vero, si prefati denunciati, aggravati, reaggravati, suspensi et interdicti infra alios decern dies prefatos triginta dies immediate sequentes processibus, mandatis et monitionibus nostris huiusmodi. .. non paruerint. .., nos extunc attendentes, quod mucrone non proficiente ecclesiastico, temporalis gladius non inmerito suffragatur, auxilium brachii secularis duximus invocandum, ut quos timor dei a malo non revocat, temporalis saltern coherceat severitas discipline; hinc est, quod vos. . .dominum Sigismundum imperatorem et regem antedictum, dicti gladii principalem vibratorem et iustitie solatorem in domino exhortamur, vosque. .. principes, dominos duces, comités, barones, milites militares et ceteras personas temporales antedictas requirimus, .., vobisque nichilominus. .. in virtute sancte obedientie et sub excommunicationis pena. .. districte precipiendo mandamus, quatenus infra sex dierum spácium post lapsum dictorum terminorum et postquam presens noster processus vobis. .. in vestris territoriis, iurisdictionibus et districtibus fuerit publicus. .. vos omnes. .., quorum omnium super hoc auxilium brachii secularis invocamus, quotiens et quando pro parte. . . canonicorum et capituli ecclesie Strigoniensis fueritis requisiti. .. in iuris subsidium contra prefatos denuntiatos. . .per occupationem et invasionem et detentionem personarum, corporum, rerum et bonorum dictorum denuntiatorum. . . insurgatis et alios insurgere faciatis, necnon personas, corpora, res et bona eorundem capiatis, invadatis, incarceretis et in custodia teneatis, arrestetis, occupetis per vos vel. . . alios et quilibet vestrum, qui super hoc fuerit requisitus, capiat, invadat, incarceret, custodiat, detineat, arrestet et occupet libère et licite, super quibus omnibus et singulis vobis et cuilibet vestrum licentiam et plenariam potestatem concedimus per présentes, dictosque denuntiatos, aggravatos, reaggravatos, suspensos et interdictos ita. .. astringatis et compellatis potenter etiam manu forti, absque tarnen gravi lesione corporum eorundem usque ad plenariam satisfactionem omnium et singulorum premissorum. .. dominorum canonicorum et capituli ecclesie Strigoniensis impendendam, ac donec et quousque. .. Ladislaus gubernátor.. .et conventus monasterii Pechwaradiensis.. .de dictis vigintisex fl. Renensibus boni et iusti ponderis pro expensis et quatuor similibus florenibus pro presentium nostrorum processuum expeditione ... dominis canonicis et capitulo ecclesie Strigoniensis. .. vel eorum. ., procuratori. .. satisfecerint, ipsique denuntiati, gravati, reaggravati, suspensi et interdicti a predictis rebellione et impedimento destiterint, beneficiumque ab solutionis a sententiis predictis meruerint obtinere; et aliud a nobis vel superiori nostro desuper habuerint in mandatis. Quod si forte vos. . . domine imperátor et rex, executor iustitie presentium nostrorum processuum sive mandatorum, ymmo verius dicte synodi transgressor, contradictor vel neglector fueritis, quod tarnen vestre serenitati. . .per totum orbem divulgata obedientia suspicari non sinit, proculdubio etiam eterni et iusti iudicis iudicium offendetis et premium alias vobis pro executione huiusmodi iustitie a deo paratum nichilominus omittetis, et licet vos huiusmodi nostris sententiis. . . per nos. . . latis. . . nolumus sic ligari, vobis ob reverentiam vestre imperialis maiestatis non inmerito deferendum, intuitu tarnen iustitie et ob sancte synodi. .. reverentiam, vestram serenitatem ad prefatam executionem. . . adimplendam, prout ad vestram serenitatem spectat et pertinet, in domino exhortamur. Processum nostrum huiusmodi volumus penes. . . dominos canonicos et capitulum ecclesie Strigoniensis. .. vel eorum procuratorem remanere. . ., mandamus tarnen copiam fieri de premissis earn petentibus et habere debentibus, petentium quidem sumptibus et expensis; absolutionem vero omnium et singulorum, qui prefatas nostras sententias aut earum aliquam incurrerint, sive incurrerit quoquomodo, nobis vel superiori nostro tantummodo reservamus. . . Datum et actum Basilee, in ambitu conventus fratrum minorum pro audientia causarum dicte synodi specialiter deputato, nobis inibi hora vesperarum consueta ad iura reddenda et causas audiendas pro tribunali sedentibus. .. presentibus. .. Nicolao Gerardi de Plees et Petro Pauli de Turnont, clericis Traiectensis ac Cameracensis diocesis, testibus ad premissa. .. vocatis. ..