Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)

viris: Iacobo et Simoni et per eos eorum heredibus heredumque suorum legitimis succes­soribus favorabiliter duximus coneedendas. Datum in crastino festi purifieationi s beate Marie virginis gloriose, anno domini millesimo quadringentesimo duodecimo. 591 Buda, 1412. febr. 5. (Bude, II. die V. p. purif . ) Nos Sigismundus. .. rex. .. Hungarie. ..m. c. signif. t. pr. quibus exp. universis, quod nobis feria quinta. .. post festum purifieationis beate Marie virginis 1 Bude unacum prelatis et baronibus, plerisque proceribus regni nostri pro tribunali sedentibus Georgius iudex, civis civitatis nostre Veterisbudensis et Egidius de Kowachy nomine. .. religiosarum dominarum sanctimonialium ordinis sancte Clare de Veteribuda culminis nostri adientes conspectum quasdam très bullas..., unam condam domini Gregorii. .. pape decimi apud Villamnovam, Avinionensis diocesis, VIII. Kal. Augusti, pontificatus sui anno tertio 2 et alias duas domini Iohannis. .. pape XXIII. Bononie VII. Kal. Iulii, pontificatus autem sui anno primo emanatas 3 , quarum quidem litterarum. ..Iohannis pape una tenorem quarundam bullarum.. .domini Innocentii pape VI. continentium in se alium tenorem bullarum condam domini Iohannis pape XXII. 4 , alia vero earundem. .. seriem verbalem bullarum... condam Bonifacii pape VIII. transsumptive et confirmative in se continebant^, nostro conspectui curarant presentare; in quarum quidem bullarum... Iohannis XXII., Gregorii X. et Bonifacii VIII. tenoribus inter alia antefatas religiosas dominas sanctimoniales de novalibus, necnon possessionibus earundem, quas propriis sumptibus et expensis excolerent, nullas décimas dare debere, ymmo easdem ab omni solutione decimarum prescriptarum quibuscunque fienda exemptas. ..fore comperimus manifeste. Quibus presentatis prelibati Georgius iudex et Egidius de Kowachy subiunxerunt in hunc modum: Quod. . .domini prepositus et cap. ecclesie Veterisbudensis non obstante prescripta exemptione. ..de vinis et bladis sepefatarum religiosarum dominarum sancti­monialium in vineis et terris ipsarum propriis, quas. .. propriis sumptibus excolerent et seminarent procreatis et procreandis décimas extorquèrent et niterentur amplius extor­quere in preiudicium iuris earundem. .. supplicantes. ..eisdem religiosis dominabus sanctimonialibus in premissis iuris medelam. .. elargiri. Verum quia antefate religiose domine sanctimoniales. .. ab omni solutione decimarum, vinorum seil, et bladorum in propriis vineis et terris earum, quas. .. propriis sumptibus excolunt. .. procreatorum et procreandorum ex tenoribus prescriptarum bullarum coram nobis. .. specietenus productarum exempte fore reperiebantur, pro eo nos prelatorum et baronum nostrorum regnique procerum nobiscum tribunal iudiciale consedentium. .. assumpto. ..consilio, prescripte exemptionis. .. qualitatem circumspiciendo iudicantes commissimus. .., ut amado in antea et deinceps perpetuis temporibus prefate religiose domine sanctimoniales décimas de vinis et bladis earum in propriis vineis et terris, quas. .. propriis sumptibus excolunt. .. procreatis et procreandis cuipiam et signanter memoratis preposito et capitulo ecclesie Veterisbudensis dare et solvere non teneantur, neque sint astricti modo aliquali, perpetuum silentium ipsis preposito et capitulo in hac parte imponendo. ..Quocirca vobis. .. preposito et capitulo ecclesie Veterisbudensis. regio mandantes sub edicto, quatenus amodo in antea et deinceps pretitulatas religiosas dominas sanctimoniales ad solutionem decimarum modo antelato fiendam compellere, coarctare et astringere non presumatis, neque audeatis modo aliquali gratie nostre sub obtentu. .. ORIG.: Membr. cum sig. secr. impresso. In superiore margine et sub sigillo Deliberatio domini regis unacum suis prelatis et baronibus per eundem facta not .canc. legitur. In dorso manu saec. XV-XVI. haec adnot. est scripta : Adiudicatoria cum perpetuo silentio ut nullus de propriis vineis sew in terris earum monialibus procreatis et presertim prepositus et capitulum ecclesie Budensis décimas percipere présumant. Arch. Nat. Hung. Dl. 9716. (Sign, ant.: V. Buden. Monial. Fasc. 16. No. 7.) - REG. : Bártfai Szabó: Óbuda reg, nr. 116. 1 1412. febr. 4. 2 1274. jul. 25. 3 1410. jun. 25.

Next

/
Oldalképek
Tartalom