Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)
veritatem diligentis discussionis indagine reperire, summe piacúit devotioni nostre, idque, quantum decet, humili reverentia commendamus. Verum quia per Dei gratiam, si quid erratum est, affectus fuit potius quam effectus. Regie magnanimitati et honori erit parcere supplicibus, et conatus talium hominum non curare. . .Erit ex hoc tarnen, quod vestra benignitas ordinabit. Quisquis autem ille fuerit, errorem eius benignitati vestre clementie commendamus. .. Quod autem ultimis litterarum vestrarum partibus continetur, maiestatis vestre titulum detruncatum, admirationem vestre celsitudini peperisse; certa sit vestre sublimitatis humanitás, intentione quicquam de vestre dignitatis amplitudine minuendi non fuisse commissum. Absit a nobis tanta te méritas, tantus error: sed solum quod moris nostri nunquam fuit claritudinem regii no minis et appellationis minorum dignitatum titulis obscurare; queve in posteritatem non transeunt illis subnectere precedunt... Nunc autem quoniam intentio nostra constans et inmutabilis est semper maiestatis vestre celsitudinem colere, et earn nobis benivolam atque propitiam conservare, nos et nostrum hunc populum univers aliter, specialiter autem Frontem Pieri et Johannem Biligiardis et cunctos alios nostros cives, qui sub ditione vestra sunt et inposterum permanebunt, humiliter vestre committimus maiestati, quam dignetur Omnipotens in defensionem hortodoxe fidei sua benignitate defendere, felicibusque augere successibus et incolumem multis temporibus conservare. .. OBIG.: Carteggio délia Signoria. Missive, reg. 25. - COPIA SIMPL. : Simonyi: Flórenci okmt. I. p. 252. Ms. Acad. Sc. Hung, nr. 4994. - BEG.: Jorga II. p. 100.; Zsigmondkori oklt. II/l. p. 392., nr. 3304 . 400 Kostel, 1404. jul. 30. (F. IV, p. Jacobi, in descensu nostro campestri sub Gostel in Moravia.) Nos Sigismundus. . .rex Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae. .., marchio Brandenb. ..., sacri Bom. imperii generalis vicarius et regni Bohemiae gubernátor m. comm., quod venientes nostri in conspectum culminis. .. honor ab ilis et providus dominus Cristanus plebanus, ac Nicolaus dictus Mtin iudex civitatis nostrae Kolosswar, proposuerunt eorum et totius communitatis civitatis. .. predictae et ipsius districtus nominibus nostrae maiestati, quomodo temporibus proximi disturbii regni nostri. .. propter constantiam. .. fidelitatis eorum nobis et sacro nostro diademati. .. observatam ad extremae desolationis exterminium devenissent...; unde ipsis. .. de opportuno re medio cum elargitione doni regalis... provider i supplicarunt. Nos autem, ..nolentes, ut ipsa nostra civitas et districtus ac cives et populi nostri ad extremam deveniant paupertatem. ,., eisdem civibus et populis nostris. .. hanc praerogativae gratiam. . .duximus faciendam, ut ipsi et eorum quilibet cum eorum rebus mercimonialibus ubivis, tam intra aquam extra regnum nostrum versus Venecias, Wyennam ac Boemiam, Poloniam et Morauiam aut alias partes quascunque tamdiu proficisci valeant et in emptionibus et venditionibus ipsorum libère et sine ullo impedimento exercere facta (!) eorum, libertate civitatis nostrae Budensis, quae dicitur sonare in contrarium, non obstante, donee et quoad usque nos cum praelatis et baronibus nostris desuper tractatus habuerimus sanius et, si aliqui ex praelatis et baronibus ipsis litteras vel ius habuerint, per quas possit huiusmodi libertás et praerogativa eis concessa quomodolibet infringi, maturius disponemus cum eisdem, harum nostrarum testimonio litterarum. Mandamus igitur. .. nostris universis et singulis praelatis, baronibus, comitibus, castellanis, nobilibus, item civitatibus et liberis villis ipsarumque rectoribus, iudicibus et villicis quibuscunque harum continentiam visuris, et signanter iudici et iuratis civibus nostris Budensibus tenore praesentium firmiter et districte, quatenus praefatos cives et populos nostrae civitatis Kolosswar cum praedictis ipsorum rebus mercimonialibus per climata regnorum nostrorum proficiscentes cum (!) ad alias partes, vidi, versus Venecias, Wyennam ac Bohemiam, Poloniam et Morauiam ac alias quascunque intenderint, tunc ipsos una cum praedictis mercibus solutis debitis et consuetis tricesimis et tributis sinatis in eundo et redeundo libère proficisci assistentes ipsis favoribus, auxiliis et consiliis vestris opportunis. .. OBIG.: Desideratur. - TBANSCB. : Arch, civitatis Kolozsvár (Cluj). - ED. : Jakab : Kolozsvár. Oklt. I. p. 117-118.); Z.-W. : Urkundenbuch HI. p. 323-325. - REG.: Densusianu p. 435.; Sprawozdanie p. 24.; Zsigmondkori oklt. II/l. p. 395., nr. 3329.