Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)
subiacebit. Nec aliquis ad ipsorum civium civile consortium, nisi sit paterfamilias, bone conditionis et fame laudabilis, habensque domum aut aliquas hereditates, assumatur, hereditatibus autem carens fideiussoriam prestet cautionem, ut cum ipsis civibus per annum constanter maneat regie serenitati fideliter serviturus. Iudex quoque et iurati per cives electi regie maiestati, vel magistro thauernicorum, aut castellano castri Budensis debeant in Signum demonstrande maioris fidelitatis presentari. Preterea omnino volumus et ex intentione stabilimus, ut communitas nullo unquam tempore quacunque de causa et pro quovis facto, salvo mandato regio, aut magistri thauernicorum, vel castellani castri Budensis in hoc rémanente, absque scitu et voluntate iudicis et iuratorum possit et debeat congregari; quod si fecerit et contra hoc attemptare presumserit, in centum marcis puri et fini argenti camere regie irremissibiliter applicandis eo facto convincatur, Nullus denique in casum quemvis vel eventum in taberna aut in plateis, locis latentibus aut obscuris seu etiam patentibus occulta aut manifesta consilia citra, extra et ultra consilium iudicis et iuratorum sub pena centum marcarum denariorum per regiam maiestatem plenarie super et contra hoc presumentem seu presumentes extorquendarum facere audeat vel présumât. Demum homines impossessionatos electione iudicis et iuratorum vacare et actu carere volumus et stabilimus. Volumus insuper et presenti voluntate declaramus, ut ultra duodecim iuratos, quos de iure in dicta civitate nostra Budensi annuatim eligere consueverunt, viginti quatuor super illos duodecim novissime eligi incepti et inchoati per aliquos [parvel^ conditionis homines ulterius nullatenus eligantur. Preterea taxam, si quam regiam maiestatem et etiam civitatem per se causa necessitatis aut utilitatis ultra collectam a dicta civitate regi annuatim provenientem quavis de causa aut ratione per ipsam civitatem imponi contigerit, extunc huiusmodi taxa per probos et idoneos viros ad hoc per communitatem electos taxetur, imponatur et exigatur, exactaque iuratis assignetur per ipsos iuratos curie regie assignanda vel pro necessitate aut utilitate civitatis exponenda; et de ea singulis annis ante festum sancti Georgii et depositionem officiorum eorundem mediantibus expeditoriis curie et aliis sufficientibus documentis rationem dare et assignare tenebuntur. Et ut omnium premissorum series vim obtineat perpétue firmitatis, présentes litteras nostras patentes secreto sigilli nostro consignatas cum insertione prelatorum, baronum, regnique procerum tempore huiusmodi dispositionis, limitationis et regulationis, necnon libertatum superadditionis nostro lateri assistentium eisdem civibus duximus concedendas. Nomina autem prelatorum, baronum et procerum, de quibus supra fit mentio, sunt ista: primo reverendissimi patres: dominus Valentinus cardinalis Quinqueecclesiensis, Andreas archiepiscopus Spalatensis, Iohannes episcopus Iauriensis; Nicolaus de Marchai et alter Nicolaus de Chak pridem wayuode Transsiivanenses, Stephanus de Kanysa pridem magister ianitorum, Iacobus filius Laczk wayuoda Transsilvanensis, comes Carolus de Corbavia castellanus castri Wyssegradiensis et Zoellus de Nassis castellanus castri Budensis et presentibus aliis quampluribus regni nostri proceribus, militibus, regni nostri comitatus tenentibus et honores. Datum Bude die dominico proximo post festum conceptionis beate Marie virginis anno domini millesimo quadr ingénies imo tertio. Vocabula in parenthesi posita in photographia non videntur. Ab editoribus probabiliter in originali bene lecta sunt. Sicut in a Sicut in a Unum vocabulum non est legibile. recte: disturbiorum. Hic verosimiliter de mendo transscriptoris agitur. Coni. editoris in phrasi bone conditionis superius scriptae fundata. Vocabula litteris cursivis expressa ab auctore privilegii huius ex Bulla Aurea Andreáé II. regis Hungáriáé anno 1222. édita desumpta sunt. Lege v. gr. Fred. Knauz, Monumenta Strigoniensis ecclesiae. I. Strigonii, 1874. p. 232-233.