Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)

256 Vác, 1398. aug. 8. (Wacie, VII. die II. diei festi ad vinc.Petri. ) Nos Andreas custos canonicusque ecclesie Wachiensis, necnon vicarius... domini Petri. .. episcopi loci eiusdem in spirituali­bus generalis m. comm., ...quod cum nobilis domina Elena. .. rel. Demetrii filii Cosme de Alag, nunc vero consors Iohannis filii Beke de Bud, iuxta seriem litterarum. .. domini Sigismundi. .. regis Hungarie. .. adiudicatoriarum a Thoma filio Pethw de eadem Alag ratione dotis et rerum parafernalium de possessionibus et possessionariis portionibus eiusdem Demetrii filii Cosme vigintiquinque marcas. ..obtinuisset et pro eisdem. .. annotatus Thomas predictas portiones possessionarias eiusdem Demetrii eidem domine impignorasset, tandem quia. .. Demetrius filius Cosme prius nobilem puellam Agnes vocatam, sororem seil, magistri Iacobi de Zakadati matrimonialiter copulaverat, ipsaque domina Agnes absque heredum solatio ab hac luce decessisset, pro eo. .. mag. Iacobus iuris ordine observato ab eodem Thoma filio Pethe, in quem predicte portiones possessionarie annotati Demetri iure hereditario devolute existunt, de eisdem portionibus possessionariis prefati Demetrii similiter ratione dotis et rerum parafernalium iuxta seriem aliarum litterarum nostrarum adiudicatoriarum quinquaginta marcas coram nobis obtinuisset, sed quia. ..pars earundem possessionariarum portionum prelibati Demetri ad vigintiquatuor marcas cum media. . .estimata tunc apud manus Nicolai filii Emerici nobilis de eadem Alag habebatur, pro eo nos iudicantes commiseramus eo modo, ut. .. Nicolaus filius Emerici ipsas viginti­quatuor cum dimidia marcas, residuas vero, vidi, vigintiquinque marcas cum media... Thomas filius Petho tamquam verus heres. . .Demetrii, octavo die festi b. Galli conf. partim in estimatione, partim vero in prompta et numerata pecunia. .. domine Agneti et per consequens. .. magistro Iacobo persolvere tenerentur. In quo. .. termino. .. Nicolaus filius Emerici ab una, parte vero ex altera. .. mag. Iacobus coram nobis personaliter comparentes confessi sunt in nunc modum: Quod ipsi per compositionem proborum virorum causa in premissa ad talem pacis et concordie unionem. .. devenerunt nostri in presentia, quod idem Nicolaus pro ipsis vigintiquatuor cum media marcis. .. magistro Iacobo in festo b. Emerici ducis^.. .ducentos et decern fl. in parva et antiqua moneta coram nobis sub pena dupli persol­vere teneretur, quia autem. .. Thomas filius Petho propter suam inopiam nec. . . portiones possessionarias. .. Demetrii pro. '. .vigintiquinque marcis. ., domine relicte. .. Demetrii impignoratas redimere, nec etiam. .. ceteras vigintiquinque cum media marcas ratione... dotis et rerum parafernalium. ,. domine Agneti et per consequens. .. magistro Iacobo persol­vere valebat et. ..mag. Iacobus ad.. . petitioné m. .. Thome easdem portiones possessionarias .. . a. ..relicta Demetrii cum propriis suis vigintiquinque marcis coram nobis in persona eiusdem Thome redemit, pro eo...Thomas ipsas portiones possessionarias, prout easdem annotatus Demetrius possedisset ubilibet habitas et quovis nominis vocabulo vocitatas, signan­ter vero in possessionibus Alag et Chat vocatis cum. .. utilitatibus. ..earundem tarn pro. .. vigintiquinque marcis, pro quibus easdem. ., a. ,. domina rel. Demetri in persona sua rede­misset,quametiam pro ceteris vigintiquinque cum media marcis, quibus pro., .dote et rebus parafernalibus. .. domine Agneti et per consequens. ..magistro Iacobo teneretur, tamdiu possidendas, quousque ipsas pro., .quinquaginta media marcis partim in prompta et numerata pecunia, partim vero in estimatione redimere valeret, coram nobis impignoravit et statuit. Et cum nos ob maioris rei cautelam ad statuendas easdem portiones possessionarias pro parte. .. magistri Iacobi dominum Georgium chori ecclesie Waciensis clericum ad. ., villam Alag, item ad possessionem Chat vocatam discretum. . .lominum. ,. plebanum de Wach destinassemus, iidem exinde ad nos reversi, .. retulerunt, quod ipsi secundo die festi b, Petri ad vincula 3 ad. . .possessiones Alag et Chat. .. vicinis et commetaneis earundem inibi convocatis et presentibus accedendo, ibique. .. iuxta seriem nostre iudiciarie commissionis eosdem vicinos et commetaneos, utrum ipsi vel aliquis ipsorum ratione proximitatis aut vicinitatis easdem portiones possessionarias. .. Demetrii, ut prefertur, ,,, magistro Iacobo impignoratas redimere intenderent, vel alter ipsorum redimeret requisitos habuissent, quia nullus ipsorum de eadem redemptione se intromittere spopondisset, pro eo ipsi. ..ipsas portiones possessionarias. . .tamdiu, donec ipsas idem Thomas vel sui heredes pro quin­quaginta cum media marcis. .. redimerent, eidem magistro Iacobo statuissent nullo contra­dictore apparente... OBIG.: Membr. cum plica et incisuris pro filo sericeo s ig. pen d, iam deperditi. In dorso alia manu haec adnot. est scripta: Super impignoratione portionis possessionarie

Next

/
Oldalképek
Tartalom