Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)

Croat iae et Sclavoniae bani, necnon Iohannis de Paztoh iudicis curiae regiae sigillis de filis sericei co erulei et rubri coloris pendentibus munita, de quibus tantum illud Vesprimiensis ep. extat. In dorso manu saec. XV . Collatio super Castrum Symontornya adnot. est; scripta. Arch. Nat. Hung. Dl. 8202. (Sign, ant.: N.B.. A. Fasc. 593.No.l.) - TRANSCR. , ED. e t REG. : vide sub A. 228 (V enezia), 1397. mart. 13 . (1397. Indict. V., die XIII. mart.) Sapientes utriusque manus. Capta: Quia. .. dominus rex Hungarie modo de novo per... ser. Franciscum de Bernardo sub suis litteris credentialibus fecit cum magna instantia requiri nostrum dominium, quatenus nobis placeat mittere ad presentiam suam nostram ambasiatam pro multis respectibus, ample satis dicentem nobis de bona dispositione, quam ipse., .rex habet versus nostrum dominium ad faciendum de rebus nobis placitis; vadit pars, ut propter istam causam non procederentur servitia per nos facta serenitati sue et regno Hungarie, quod eligantur de presenti per scrutinium in hoc consilio pro mittendo ad ipsum. .. regem très nostri solemnes ambasiatores, qui possint accipi de omni loco et officio et iudicatu petitionum et aliis officiis, que sunt ad dictam conditionem et de officio continuo, non perdendo officium, si esset continuum, nec uti lit ate m eius, et non accipiendo ultra unum pro domo et unum pro officio. Et respondeant eras per diem, non possendo refutare sub pena ducatorum centum pro quolibet; debeant habere a nostro communi ducatos centum pro pro quolibet pro faciendo sibi unam robam pro honore nostri communis; possint expendere ducatos quinque in die pro quolibet in omnibus expensis quomodocumque sibi occurrentibus pro se et familia sua, exceptis emptionibus equorum et scortis, agociis ac nabulis navigiorum secundum usum, habendo et ferendo ad dictas expensas quatuor domicellos pro quolibet, unum notarium cum uno famulo, unum expensatorem, unum mareschalchum, unum coqum (!), unum trucimanum ac duos ragocios et unam saumam pro quolibet. Verum pro honorando ambasiatam donari debeant familiaribus predictis ducati quatuor pro quolibet ultra suum salarium, ut faciant sibi unam vestem seu robam et secundum nova, que habentur, providebitur ante suum recessum de sua corhmissione de omnibus aliis, que isti consilio utilia et necessaria videbuntur. De parte alii, de nonO, non sinceri 4. Electi ambasiatores: ser Michael Steno procurator, ser Fantinus Georgio miles, ser Thomas Mocenigo. ORIG. : Secreta Consilii Rogatorum B. 143. Arch, civit. Venet. - ED. : Ljubic: Listine IV. p. 401-402., - REG.: Zsigmondkori oklt. I. p.515., nr. 4664. 229 Somogyvár, 1397. mart. 15. (In Somogwar, f. V. a. Reminisc. ) Sigismundus. .. rex Hungarie. .. fidelibus suis iudici, iuratis civibus de Buda. ..Dicit nobis Iacobus filius magistri Thobie de Ianosfalua, quomodo meg. Petrus dictus Pouch de Zeek mortuo Iohanne filio Pethew, .. concive vestro, proximo seil, et consangwineo suo unum fundum curie et allodium in eadem civitate habitum, necnon alias res et bona in dictis fundo curie et allodio tunc habitas et reperta, item equatiam ipsius condam Iohannis in ipsos conmuniter iure successorio iuxta approbatam regni nostri consuetudinem condescendentes et devoluta, . .pro se occupando abstulisset et recepisset. .. Super quo fidelitati vestre. .. mandamus, quatenus. .. de premissis meram. .. veritatem inquirendo, prout etiam vobis . .. constiterit certitudo, nostre tandem,, .rescribi iubemus maiestati. ., ORIG.: Non extat. - TRANSCR.: Magistratus civitatis Budensis 1397. apr. 13. Arch. Nat. Hung. (Arch, famil, Bárczay. ) Dl. 83.454. - BEG.: Zsigmondkori oklt, I, p. 815., nr. 4666. 230 1 397. mart, 17 . (Sab. a. Beminiscere. )... in presentia. ,. capituli Budensis ... Nicolaus filius Iohannis dicti Kakas de Regenzenthamas sua, Iohannisque fratris et nobilis domine Kathlen vocate

Next

/
Oldalképek
Tartalom