Bónis György: Buda és Pest bírósági gyakorlata a török kiűzése után 1686-1708 (Budapest várostörténeti monográfiái 23. Budapest, 1962)

Függelék : Pest város jogkönyvtervezete (1697)

TITULUS IV. De tutelis Articulus I Quos páter liberis tutores dederit, recusandi, aut arcendi nemini jus sit, quamdiu in 75 officio suo non defuerint, sed masculorum tutelam usque dum in suam tutelam veniunt, foeminarum vero donec matrimonio copulatae fuerint, retinendo. Si quis vero a contutore suo suspectus postule­tur, re cognita, senatui removendi, aliumque in locum eius substituendi potestas erit. Articulus II Qui cives non sunt, sed extranei, ad tutelam non admittantur, si qui autem pupilUs in civitate agniti [ !] sunt, caeteris omnibus praeferantur, his deficientibus succédant cognati, omnes autem senatus confirmaíione indigent, secus faciens punitor. Articulus III Tutoribus in testamento haud datis, nec cognatis existentibus soli senatui competat jus dandi et confirmandi tutores 76 , sicut etiam jure removendi ineptos négligentes, aut suspectes tutores, aliosve substituendi. Articulus IV Juvenis annos 25 nondum natus, bona sua sine tutorum consensu vendere, aut alienare nequit, completis istis annis res suas sibi capiat, pro libitu 77 administret, suisque commodis optime provideat, non secus autem, quando eius rei compos sit, nec furiosus, prodigus, aut perpetuo morbo laboráns, his tutores semper dantur. Articulus V Tutores pecunias pupillares pro annuo redditu retinere aut in usum suum con vertere non debent, prius quam suffi cientem cautionem super sorte et redditu ex bonis immobilibus exposuerint, redditus in alimenta pupillorum impendant, quod reliquum in rafiones référant, quae singulis annis dandae sunt, super omnibus bonis pupilli, de quibus tutor curatorve inventarium habeat. Articulus VI Quidquid interventu tutorum coram senatu, vel amicabiliter contra­hitur, vel dividitur in quacunque causa firmum et inconcussum remaneat. 75 quam 78 soli senatui jus dandi et confirmandi competat 77 habitu

Next

/
Oldalképek
Tartalom