Bónis György: Buda és Pest bírósági gyakorlata a török kiűzése után 1686-1708 (Budapest várostörténeti monográfiái 23. Budapest, 1962)
Függelék : Pest város jogkönyvtervezete (1697)
districtu 31 locus datur, ubi molae exstrui et sine navium impedimento stare possint, hucusque etiam in eodem fuere, sic 32 locus ille civitati soli pro molis ibidem habendis, sit datus et concessus habeatque ibi semper jus molendinorum iure proprio absque ullius impedimento. Articulus III Quia hucusque factum est, quod piscatores omnes Budam pisces suos ferant, eoque adstringantur, per hoc vero incolae Pesthienses piscibus carere debent, itaque ut in his defectum non habeant, sit civitati Pesthiens* concessum jus piscandi in Danubio, quoque territórium ejus sese extendit et ad medium fluvium usque ad perpetuum habeatque ex speciali gratia dictum districtum aquae solum pro se quoad piscationem, possitque cum hoc ac valeat piscatores ibidem pisces capientes in designato civitatis foro eos ad vendendum absque ullius inhibitione seu impedimento tenere, et adstringere, sicut et de captis piscibus pensum octavi nummi colligere. Articulus IV Soli civitati etiam competat jus cerevisiam coquendi cum hoc speciali privilegio, ut nulli alio neque extra civitatem in eius territorio domum braxatoriam 33 aedificare vel cerevisiam coquere vel etiam exoticam cerevisiam in civitatem inferre, sive advehere sine consecuto magistratus consensu permissum sit, et si quis etiam exoticam cerevisiam inferendi permissionem habuerit, pro unaquaque tarnen urna civitati quatuor grossos solvere teneatur. Interim cum domus braxatoria 33 in civitate a cive quodam w iam dudum aedificata sit, civitas vero iis adhuc destituta mediis, quibus domum ipsi exsolvere possit, ita eousque illos ducentos florenos, quos dictus civis iuxta factum cum ipso contractum ex parte inclytae 34 Administrata'onis Budensis annuatim dictae Administration! praestare debet, pro necessitate et utilitate civitatis publica ex speciali superinde data gratia exigere et colligere habeat ac possit. 35rr 31 districtus 32 hie 33 praxatoriam — praxatoria 34 inclytae Cameralis 35 possit civitas qq Utalás Proberger Jakab szenátor-polgármesterre, aki serfőzési egyedárúsággal rendelkezett, s így hatalmas tőkére tévén szert, nemcsak polgártársainak, hanem a városnak is hitelezett. rr Az egyedárúsági illetéket Proberger a kamarai igazgatóságnak fizette. A város — a visszaváltás megtörténtéig — legalább ezt az évi illetékösszeget óhajtja megszerezni. Ezzel Probergernek nem árt, a kamarai igazgatóságot viszont elütné egyik jövedelmétől.