Bónis György: Buda és Pest bírósági gyakorlata a török kiűzése után 1686-1708 (Budapest várostörténeti monográfiái 23. Budapest, 1962)
Függelék : Pest város jogkönyvtervezete (1697)
adhuc indecisa] civis superiorem requirens citra ordinem fc auditur et protegitur, per quam vilipendentiam, cum authoritas magistratus non parum vilescat, et civilis status potius ad subversionem seu confusionem, quam ad formám internam, eiusque firmitatem quae in imperantis magistratus et parentium civium ordine ac ipsa vi, potestate et jurisdictione consistere debet, deducitur. Quapropter ut tranquillior regiminis modus et constantior imposterum esse possit, nec tot et tantis turbationibus obnoxius fiat, bonusque tarn imperantium quam parentium ordo, qui apud tot, quibus civitas inhabitatur, nationes, 1 nempe Germanos, Hungaros et Rascianos, quorum mores diversi, diversaque inter similes cives vivendi ratio, summe necessarius est inducatur: magistratus etiam competentem suam potestatem sciat atque jurisdictionem, eamque quibus remediis tuto defendere possit: ad Majestatem Suam Sacraiissimam, ex qua tanquam a fonte omnis potestas, dignitas, et jurisdictio promanat: humillime supplicatum venimus; quatenus praesentem Librum Immunitatum, Jurium et Statutorum Civitatis Pesthiensis intitulatum et a nobis concinnatum Caesareo-Regia sua authoritate approbare, roborare, ratificare et confirmare, clementissime dignetur. Quae, sicuti pro incremento, bono ordine, atque commodo Civitatis, civium que futura, nec juribus aut reservatis regiis in quidquam derogare, sed potius sicut aliis et huic civitati non inconcinne congrua et competentia esse dignoscentur; orbique alias sat notum, quam clementer Majestas Sua Sacraíissima, bonitatis suae radios in omnes diffundat, iis maxime rebus, quae commodum et quietem afferunt, atque iusta et honesta reperiuntur, libenter annuat. Ita et nos super juribus et statutis memoratis, ut firma esse et illibata manere possint, a Majestate Sua Sacrafassima ex innata eius benignitate ratihabitionem et consensum clementissimum, nec non confirmations robur ad supplicationem hanc nostram humillimam consecuturos esse, speramus. Sacratissimae Majestatis Vesirae Humillimi subditi N. Judex et Senatores Regiae Liberaeque Civitatis Pesthiensis k Utalás a kamarai igazgatóság híveire, akik — szemben az önkormányzatért küzdő tanácsi érdekcsoporttal — több esetben mellőzték a hivatalos utat (tehát nem fordultak a városi tanácshoz), s a város ügyeivel közvetlenül a kamarai igazgatóságot keresték fel. 1 A kor nemzetiségi viszonyaira 1. Tóth i. c. 109—110. és Nagy Lajos : Rácok Budán és Pesten. TBM XDJ. Bp. 1959. 57—102. 1.