Budapest Régiségei 21. (1964)

TANULMÁNYOK - Feuerné Tóth Rózsa: V. István király sírja a margitszigeti domonkos apácakolostor templomában 115-131

2. sz: FÜGGELÉK JÓZSEF NÁDOR VÁLASZA JANKOVICH MIKLÓSNAK 1838. NOVEMBER 6-ÁN (OSZÁGOS LEVÉLTÁR. ARCHÍVUM REGNICOLARE MUSEI 1838 NO 2600.) Grata prorsus animo suscepi Literas Praetitulatae Dominationis Vestrae de 4 labentis mensis, quibus pro eximia sua antiquitatum et studio et peritia argumenta adserebat, quae, quod erutae nuper in insula divae Margarethae cum diademate et annulo reliquiae ad exuvias Stephani V. Regis Hungáriáé referendae videantur, perhiberent. Etsi haec simul sumta profecto valde indicantia sint, non tarnen cupio quidquam in rem ope publi­carum pagellarum vulgari priusquam uberiora adhuc data ad firmandam opinionem colligi potuerint. Qaemadmodum proinde parte ex mea jam disposui, ut in facie loci ulterior omni cum cura indigatio instituatur, ita Praetitulatam Dominationem Vestram, cui localis inspectio semper patet, hisce interpello ut juncta cum aliis etiam quibuscum rem conferendam censuerit, antiquitatum ad questionem praesentem facientum notitias tenetibus, nominatim cum Josepho Podhratzky opera luci ampliori e perquirendis litte­rarum Monumentis in vetustate tanta eliciendae, intenta esse velit. 128

Next

/
Oldalképek
Tartalom