Budapest Régiségei 7. (1900)

Áldásy Antal: A baseli zsinat áthelyezése Budára 99-114

' •'••:• :; • -• ••••• ..' - • ' . 114 imperátor, propter predicta occupatus, suam exhibere presenciam si alibi celebraretur concilium. Et ut dictus imperátor Grecorum et sui unionem libencius amplectantur intendit sibi offerre, quod omnes terras, quas divina manus sub christiani exer­citus redegerit potestate que olim fuerunt de imperio Romeorum, ipsi imperá­tori Romeorum libère dimittet, nee aliquid sibi retinere intendit de terris deo propicio recuperandis, prêter illas que sunt de antique titulo Ungarie. Item sacrum concilium de propinquo existens melius cognoscet disposi­ciones rerum et incumbentes necessitates, movebuntur affectus patrum de sacro concilio ad subveniendum necessitatibus populi christiani eo fervencius, quo clarius cognoscent et eo prudencius, quo rerum disposiciones magis intelligent; et postquam pro unione Grecorum cum ecclesia romána hec omnia fiunt, opus est dare omnem operám, ut populus qui esset de fide greca, senciat subsidium ecclesie latine et ab infidelium oppressionibus liberetur. Item cum dominus noster papa semper se ostenderit multum affectuosum ad dictam unionem et eciam ad passagium in terra sancta, sperandum est, quod cum intelliget hanc optimam disposicionem bene contentus erit et omnem favorem et auxilium rebus agendis prestabit; ex hiis respectibus et aliis cicius inclinabitur venire ad dictam civitatem budensem, quam ad alium locum extra Italiam, in quo concilium celebraretur. Ad dictam civitatem Bude est accedendi bona disposicio, nam omnes patres, qui sunt in Basilea, postquam veniunt in Ulmam navigio possent tute et cum paucis expensis Budam venire, inde est facilis via nacioni gallice et His­panie et toti Almanie. Anglici vero poterunt ad partes Saxonise Stangnales vel Prussiam portum accipere et inde per terram faciliter venire. Poloni confinant H ungarie, item et Italici, unde promptus est accedendi modus. Si deo propicio ad dictum concilium in dicta civitate conveniant, sicut est verosimile sperandum, dominus noster papa cum dicto serenissimo impera­tore cardinalibus, prelatis, principum oratoribus de ecclesia latina, dominus im­perátor Grecorum cum quatuor patriarchis et aliis de ecclesia Grecorum, sicut est condictum, non videtur quod sine maxima Christianorum utilitate evadere possit. (Bécsi udv. és áll. levéltár, Reichsregistraturbuch L. kötet, fol, 2 s kk.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom