Budapest Régiségei 7. (1900)
Áldásy Antal: A baseli zsinat áthelyezése Budára 99-114
I 12 rum et nullius alterius persone, ipse quoque dominus imperátor cum suis omnibus officialibus et ministris invocatis, vel invocati prestabunt auxilia optima pro execucione justicie officialibus per concilium deputandis. Offert dare pro domino imperatore Grecorum, patriarcha constantinopolitano et aliis prelatis et personis Grecorum usque ad numerum DCC personarum, juxta promissionem sacri basiliensis consilii (sie), habitaciones sufficientes et provisionem in equis, vecturis, victualibus, quam cito applicuerint ad ultimum portum et deinde veniendo ad dietam civitatem quamdiu ibi manebunt vel erunt infra regnum Hungarie. Pro prelatis et aliis personis omnibus offert habitaciones gratis, pro utensilibus autem ordinabuntur certe persone a sacro concilio et dicta civitate paro numero ad taxandum racionabiliter mercedes eorum. Victualia deo propicio erunt in optimo foro, nee erunt solito cariora, sed dictus dominus imperátor deo favente disponet undîque afferi et habundanciam omnium victualium ibi esse, quoniam illa patria dei munere omnipotentis pane, vino, carnibus, piseibus et aliis ad victum humánum necessariis plurimum est habundans. Offert eciam dare et concedere sacro concilio duas galeas grossas et duas subtiles armatas et sicut opus est preparatas in portu Veneciarum in principio mensis maii ad eundem Constantinopulim (sicj, ut cum duabus grossis et aliis duabus, que de Constantinopoli esse debent, dictus dominus imperátor Grecorum, patriarche et ceteri venire valeant; due vero subtiles pro custudia civitatis ibi manere cum CCC ballistariis, qui cum dictis galeis sunt destinandi, quos eciam similiter habere et concedere promittit, et omnes expensas que pro predictis fuerint necessarie iuxta formám concordatorum inter dictum sacrum concilium et ambasiatores Grecorum. Item offert concedere dicto sacro concilio in dicto tempore et loco XXX m ducatorum in promta peeunia, sicut in dictis concordatis inter ipsum concilium et ambasiatores Grecorum continentur esse opus XV m ducatorum ex una parte et X m ex alia. De predictis quantitabus XV m suprascriptis ducatorum et X m ducatorum et expensas dietarum suprascriptarum galearum et CCC ballistariorum debet sacrum concilium debitorium facere dicto domino imperátori et cavere de restituendo infra tempus de quo rationabiliter visum erit. Verumtamen si dei gracia concedenda sequetur unio Grecorum cum romána ecclesia et indicatur generale passagium, non volt (sic), quod sibi restituantur, sed expendantur in subvencionem dicti passagii eo modo, quo per sacrum concilium ordinabitur, nam in tali casu quantitates predictas, que ultra