Rendeletektára, 1895

Rendeletek - 277. A m. kir. ministerelnöknek 3.943/M. E. 1895. sz. rendelete, melylyel a görög keleti szerb egyház részére 1779. julius 16-án kiadott legfelsőbb felvilágositó leirat, az érseki assistensek utasitása és az 1782. ápril 4-én kiadott szentszéki rendszer közöltetnek.

MAGVARORSZÁGI RENDELETEK TÁRA. 1895. 977 lectis, quae universaliter sub gravi animadversione inter­dicuntur. 24-to. Interdictum hoc ad subsidia quoque pecuniaria, quae nonnullae Dioeceses nomine pecuniarum Synodalium ob celebrandas Synodos, aliosque émergentes sump tus adusque praestare consueverunt, extenditur, impensas enim synodales Archi-Episcopus, et Episcopi ex proprio sustinere debent. 25-to. Quoad vecturas, quae Episcopis in Visitatione Dioecesium gratis suppeditabantur, benigne decrevimus, ut memorati Episcopi non uniti, si Visitationes suarum Dioecesium, porro quoque nonnisi impetrato Benigno Con­sensu Nostro instituendas, susceperint, id ipsum prius concernenti Magistratui Comitatensi insinuent, qui deinde pro rei exigentia dicta vecturarum subsidia in illis dun­taxat locis, ubi hactenus usuvenerunt, cointelligenter cum Dominio terrestrali procurabit, extra Casum autem Dioe­ceseos Visitationum Episcopi sumptus pro vecturis e pro­pria crumena deproment. 36-to. Ne autem ob correspondentias Episcoporum, quas vi officii habent, Domus Parochorum, Aedituorum, Epitropo­rum, aut ipsi Presbyteri litterarum, quae extra viam Regiam mittendae sunt, promotione graventur, Clementer sanci­mus, ut Comitatus Hussari et judices pagorum istius generis correspondentias cum aliis literis ad designata lóca déférant, neutiquam. autem peculiares Tabellarii ad­mittantur, proinde Parochi quoque interdictum sibi esse noverint, Domibus Aedituorum, aut Epitroporum promo­tionem literarum vei suarum vei Episcoporum, aut alia servitia colonicalia imponere. 27 -mo. Universae Praestationes ubicunque et quo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom