Rendeletektára, 1895
Rendeletek - 277. A m. kir. ministerelnöknek 3.943/M. E. 1895. sz. rendelete, melylyel a görög keleti szerb egyház részére 1779. julius 16-án kiadott legfelsőbb felvilágositó leirat, az érseki assistensek utasitása és az 1782. ápril 4-én kiadott szentszéki rendszer közöltetnek.
MAGYARORSZÁGI RENDELETEK TÁRA. 1895. 953 partim verő ad Archi-Episcopi cujusvis personalem usum tradantur, ac in ejusdem Ecclesiae Inventarium referantur, omni diligentia, et cum illis praecautionibus, quae alioquin circa omnia bona ecclesiastica praescriptae sunt, fideliter custodiendae. Cum autem modernus Metropolita Majestati Nostrae humillime exposuerit, pretiosa, ornatus et sacram Supellectilem, quae in Inventarium Ecclesiae Carloviczensis relata sunt, quibusve Metropolita Garloviczii, dum pontificat, uti consvevit, ad Archi-Episcopatum pertinere, hinc, posteaquam hanc Expositionem suam legitime edocuerit, uberiorem eatenus elargiturae sumus Benignam Resolutionem, ab extradando attamen Epitropis Récépissé, dum videlicet dicta sacra Suppellectili in alia Ecclesia uti vult, eundem interea etiam immunem pronunciamus. c) Quoad aliam autem, quae ex facultatibus hactenus denatorum Archi- et Episcoporum remansit, haereditatis Massam Benigne statuimus, ut facta secundum praescriptum or dinem pretiosorum et aliorum mobilium alienatione, to ta, quae praesto est, summa in fundo publico, aut erga sufficientem realem hypothecam apud privatas Personas foenori locetur; in casu ordine priori Elocatio per Metropolitana et Archi-Episcopales Assistentes fieri ea ratione indulgetur, ut hanc ipsam elocationem Majestati Nostrae pro statu duntaxat notitiae Archi-Episcopus repraesentare teneatur, in posteriori autem nonnisi impetrata Suprema Gonfirmatione Nostra Elocatio locum habebit, in qua elargienda non erimus difficiles, si legitime edoctum fuerit, privatas Personas tantarum esse facultatum, ut illis citra periculum fundi inâlienabilis aes mutuum dari possit. Capitale porro sub nomine inâlienabilis Massae, in Bonum Nationis destinatae, intactum conservabitur, Census autem abinde obveniens juxta faciendam a Nobis benignissimam