Rendeletektára, 1895
Rendeletek - 277. A m. kir. ministerelnöknek 3.943/M. E. 1895. sz. rendelete, melylyel a görög keleti szerb egyház részére 1779. julius 16-án kiadott legfelsőbb felvilágositó leirat, az érseki assistensek utasitása és az 1782. ápril 4-én kiadott szentszéki rendszer közöltetnek.
MAGYARORSZÁGI RENDELETEK TÁRA. 1895. 949 inter ea, quae ad Ecclesiam, et illa, quae ad defunctum pertinebant, discrimen fiat, siquidem ex illis, quae Ecclesiae propria sunt, nec Archi- nec Episcopo, neque cuipiam alteri sibi quidquam vendicare licet; ne tarnen ob hoc discrimen subinde Gontroversiae emergant, non modo in Archi- et Episcopalibus, sed etiam in Parochialibus et aliis Ecclesiis mox et pro perpetuo duo Epitropi seu Ecclesiae Gustodes constituantur et relate ad quamvis Ecclesiam, nulla excepta, super omnibus bonis mobilibus et immobilibus, sacra item supellectili eo partinentibus, coram loci cujusvis Magistratu Inventaria in duobus Exemplaribus conficiantur, quorum unum apud Dioecesanum et respective ejus Consistorium, alteram autem apud Epitropos conservabitur, quibus Inventariis quaecunque cum tempore accrescunt, aut decrescunt, fideliter inserenda erunt; Pecuniae porro, ad Ecclesiam spectantes, ubique lo coram sub triplici Glavi asservabuntur, quarum una Epitropis, altera Popae loci, tertia illi, quern terrestrale Dominium ad id destinaverit, Officiali tradenda est, hoc consilio, ne unus inscio altero de his pecuniis quidpiam auferre aut alienare possit. Ad haec de Bonis Ecclesiae quotannis praesente Dominali aut Gomitatensi Officiali rationes reddendae erunt, occasione qua res Ecclesiae, quae extant, cum Inventario conferre oportebit, et quae fortasse accreverunt, aut usu interierunt, in Inventario spécifiée adnotabuntur. Si autem Officialis, qui Glavim a Cassa Ecclesiae tenet, quaqua demum ratione impeditus ad revisionem Rationum, Confectionem et respective Confrontationem Inventarii, Exsolutiones item e Cassa Eccle, siae faciendas, debito tempore adesse nequiret, causa removendae omnis noxiae morae, in manipulatione praemissorum exhinc subnasci queuntis, dementer volumus, ut alium loco sui substituât.