Képviselőházi irományok, 1869. XVI. kötet • 1441-1460. sz.

Irományszámok - 1869-1441. Jelentése a vallás- és közoktatásügyi ministerium felügyelete és kezelése alatt lévő különféle alapok és alapitványok jogi természetének megvizsgálására kiküldött 12 tagu bizottságnak

1441. SZÁM. 73 4. Quod e decem Individuis constat, suffícienter, quin largissime dotato non aliud reliquum est; quam ut in eodem quoque observatus in aliis recens cumprimis errectis Capitulis in uno, et alio Ordo, in quantum hic necdum vigere observaretur, introducatur. Ac proiade eidem Episcopo committen­dum érit; ut ante omnia sibi cura habeat instituendam Capituli sui legali modalitate Visitationein. — Hujus autem occassione imprimis Fundationales ejusdem tam relate ad Stabilitum in iisdem Canonieo­rum numerum, quam et alia accessoria inspiciat, solerterque omnia investiget, ac super eo demum in quo in Capitulo hocce rectior ordo induci, aut qualiter Illud Fundatoris Menti magis adcommoda ratione regulari valeret, et signanter, an non habita ad annuales ejusdem reditur reflexione numerum Canonico­rum quo plures de Ecclesia, Bono publico, et Re litteraria bene meriti accomodari possint, ab exem­plo etiam Capituli Veszprimiensis augeri possit? opinionem suam depromat. Praeterea cum complures separatas exerceri Oeconomias adverteretur, quo iisdem distentos Canonicos ab incunbentibus sibi muniis non avocare non possunt. Idem Episcopus cum qui hac in parte in aliis, et nltimo quidem in Nittriensi, et Veszprimiensi Capitulis per episcopos gravibus de Causis inductus est, modum staMlire, et rem ad communem, quantum fieri potest, Oeeonomiam, observatamque alibi Proventus inter se partiendi rationem dirigere satagat. Qnia autem, per claros etiam, Synodalium Statutorum tenores omnes caeterae in Regno fundatae Ecclesiae, et capítula semet in Omnibns Metropolitano Capitulo conformare tenerentur: Capitulum hoc etiam ad semet eidem in choro Ecclesiastico, aliisve qnibusvis Functionibus ad amussim in quan­tum Circumstantiae Loci, et temporis admittunt, adcommodandum inviabitur. Porro cum Capitula, et Conventus eo pacto a praestatione ad Cassam Parochorum immunitata habeantur, ut provisionem Paraecioram, Ecclesiaram, et Trivialium Scholarnm cum concursn concernen­tium Communitatum sibi cura habeant, omnes in Capitularibus Bonis existentes Paroeciae, et Scholae etiam Graeci Ritus Catholicorum adcurate conseribendae disponentur eoqae intendetur : ut ibi novae Parochiae fundandae forent, illae e massa Capitulari, cum concursn Communitatum errigantur, Parochique cum 300 fl. Congruae juxta normalem Resolutionem nostram dotentur; Nationales verő scholae cum requisitis Professoribus, et competenti eorum intertentiona introducantur, de quo accuratam intra unius anni decur­sum, ab Episcopo Informationem praestolabimus necessum enim est, ut cum in hae Dioecesi Parochias mnltas noviter erigendas, alias melius providendas esse Capitulum identidem exposuerit, in Episcopalibus, et Capitularibus Bonis praeferenter efficax Exemplum praebeatur. Capitulo Demum in Relatione sua cetera inter id exponente; quod hac aestate septem Capitu­lares Domus incoli valebunt, reliquae autem trés post effluxum primum aliquot annorum parandae sint. Episcopo id quoque investigandum incnmbet, an non iis, quae acta jam existunt, et peramplae esse refe­runtur, pro primis Capituli membris relictis pro reliquis minores, requisitis attamen commoditatibus in­structae domus errigi, sicque benigna intentio nostra, ut Capitulum totum ad viciniam oathedralis Ecclesiae transferatur, adimpleri queat, ac una superflui sumtus in erectionem tam amplarum domorum impen­dendi, potius in erectionem Parochiarum et scholarum nec non Ecelesiarum in bonis cumprimis Capitula­ribus convertantur. Et quamvis Capitulum loco authentico obtime Prospectum Archivi nempe diligentissimam curam haberi a sigillis clavim semper penes unum e canonicis asservari, protocolla Solerter seribi pro­prio etiam notario a Capitulo stipendiato, provisum esse refeiat, occasione nihilominiae visitationis ad id quoque, num Locus hic authenticus iis omnibus quae lex requirit, instructus sit reflectet, et siquae alia etiam dispositu profiaca et necessaria eidem occurerint, repraesentabit. Relate 5-o. ad Provisionem junioris Cleri caetera inter benigne dispósuimus:ut idem ex ad­ductis uberius in regulativo Instrumento rationibus, divenditis, quas nunc incolit, seminarii aedibus, colli­gendoque exinde capituli Massae ejusdem adjecto adalium Residentiae Episcopalis Tractum, qui hunc in finem a reliquo corpore plene segregandus veniet, transferatur — Quod proinde aedificium ea ratione pro nribus seminarii accomodandum érit — ut in superiori Tractu culina cum dispensa Refectorio, et cubi­KÉPTH. nWlíÁNY 1869/72. XTL 10

Next

/
Oldalképek
Tartalom