Képviselőházi irományok, 1869. XVI. kötet • 1441-1460. sz.
Irományszámok - 1869-1441. Jelentése a vallás- és közoktatásügyi ministerium felügyelete és kezelése alatt lévő különféle alapok és alapitványok jogi természetének megvizsgálására kiküldött 12 tagu bizottságnak
1441. SZÁM. 47 loco Camératicos, sint primarii: viceque versa Camerae seu Fisco nostro Regio, in administrandis Bon is illis Episcopalibus, una Capitularis quoque persona adhibeatur, et in reliquo suum cuique de merito Jure tribuendum : Si quid yero caeteroquin ejusdem Diplomatis regii continentiis, in contrarium, ab una vei altéra Parte, molirainis aut difficultatum eveniret, quod inter Easdem módis svavioribus et amicabili compositione, quae primitus semper tentanda, sopiri vei complanari nequiverit, id ab utrinque per vias ordinarias, ex parte nempe Oamerae nostrae scepusieusis Hungaricae Posoniensi : per Capitulum autem Archi Eppo Strigoniensi tanquam Metropolitana : nec his verő differentias easdem componere valentibus Aulicae Camerae nostrae et Cancellariae Hungáriáé Aulicae, ad ulteriorem discussionem, ac tandem amicabili nullatenus succedente, cum omni circumstantia rerum Matti nostrae pro finali decisione, condignoque remedio adbibendo, quam humillime repraesentandum esse ; prout idipsum antelatae Cancellariae nostrae Hungaricae Aulicae pro notitia suique directione nec non hac eadem benigna resolutione nostra Regni nostri Hungaricae Clero insinuanda juxta tenorem annexae copiae Decretaliter, etiam intimatum extitit. Vobis idcirco clementissime demandantes, ut huic determinationi nostrae per omnia vosmet accommodare, praemissoque in negotio, ulteriorem in Camera nostra Scepusiensi quamprimum ordinem instituere debeatis, quo si quidpiam Administrati < Cassoviensis de praementionatis Eppi quondam Agriensis Bonis mobilibus, Jure sibi non competente occupasset et distraxisset, ad massam Haereditatis in natura seu congruo pretio, quantocyus restituat, et in omnibus praedeclaratae Benignae voluntati nostrae se prompté semper, et obsequentissime conformare non intermittat, Caeterua gratia nostra et Regia vobis jugiter propensi manentes. Viennae 29-na Xbris 1675. Jelen másolat az eredetivel mindenben egyez, bizonyitom. Budán, 1871. évi aug. 27. Hirt János vallás és közoktatási m. kir. minist. s. h. aligazgató. Leopoldus, divina favente Clementia Electus Romanorum Imperátor, semper Augustus etc. Reverende, Spectabiles ac Magnifici et Egregii Fideles nobis dilecti, Haud ita pridem iteratis, sollicitis suis et querulosis instantiis, Demisse nobis supplicavit fidelis noster Hungáriáé Clerus, ut tum Diplo'ma regium, Bivi quondam Ferdinandi secundi, gloriosae memóriáé,—Imperatoris et Hungáriáé Regis, Praelatis hungaricis, super testandi facultate de bonis ipsorum mobilibus, certa ratione praescripta, concessum, sine quavis Eiusdem immutatioue, seu novatione (quae nempe per nostram Caesareo-Regiam Resolutionem, in adiungendo Personis Capitularibus, sive Conventualibus, in casu mortis Praelatorum, pro Bonis eiusmodi consignandis, inventandis et conservandis, Homine Cameratico, sub die vigesima noná Mensis Decembris, Anni Millesimi, sexcentesimi, septuagesimi quinti, eatenus emanatam, non absque praejudicio. Status Ecclesiastici, derogatorie facta fui sse dignosceretur) in antiquo corroborato vigore suo, per omnia relinquere : Cum etiam Ferdinandi Tertii, pariter Imperatoris, et Apostoliéi Hungáriáé regis, Domini Parentis, utpote Nostri, pientissimae reminiscentiae, desideratissimi, sanctam annuorum sex millium florenorüm, ex hujus Hungáriáé Camerae Nostrae Proventibus, pro sublevandis Parochorum pauperum, in hoc nostro Hungáriáé regno necessitatibus ordinatorum fundationem (nonobstante praescita Conventione