Képviselőházi irományok, 1869. XVI. kötet • 1441-1460. sz.

Irományszámok - 1869-1441. Jelentése a vallás- és közoktatásügyi ministerium felügyelete és kezelése alatt lévő különféle alapok és alapitványok jogi természetének megvizsgálására kiküldött 12 tagu bizottságnak

1441. SZÁM. 149 38-ik szám. Status et Ordines Regni Hungáriáé Partiumque adnexarum, Diaetaliter congregati, medio prae­ferentialis ad Regiam Majestatem ddo 17-ae Április 1826. factae Repraesentationis, caetera inter pro eo, ut Clerus Catholicus, Depensione impositae ei, tam ad Cassam Fortificatorii, quam ad Fundum Religionis, 5 et respective 10 procentualis Quottae subsidionalis relevetur, sequenti modo supplicuerúnt : Sacratissima Caesareo-Regia, et Apostolica Majestas, Domine Domine Clementissime ! Ad principales P o t e s t a t i s L, e g í s 1 a t i v a e laesiones pertinent etiam Mandata illa politica, quae in claros praeexistentium legum tenores impingunt, quorum quidem enumerationem Status et Ordi­nes Regni pro ratione materiarum, pariim ad operata Deputationalia, partim verő ad G-ravatnina Regni reservant; non possunt tamen hoc loco praeterire unum, quod ex respectu intimioris cum Regni Constitutione nexus, praecipuum sibi locum vendicat, Mandátum nempe beneficiorum . Ecclesiasticorum taxationem respiciens. Verum est, quod posteaquam Clerus ad dependendas Cassae Fortificatoriae, et Fundo Religio­nario taxas adursus, motiva sua in contrarium iteratim repraesentasset, ac posteaquam magnae memó­riáé Leopoldus 2-us vigore Beniguae Resolutionis, ddo 20-ae Április 1790. via Oonsilii Regii Locumte­nentialis intimatae, hoc onus cessare debere, imo relate ad Episcopos sub Regimine Josephi 2-di Impe­ratoris nominatos, qui praeviam Obligationem Litteris suis collationalibus insertam habebant, quaestionem illám : num onus hoc porro quoque ferre debeant ? ad proxima Regni Coniitia relegandam declarasset, objectum hocce jam Anno 1790/1 in serié Gfravaminum Regni pertractari coeperit, cum interim taxatio Cleri tam Secularis, quam Reguláris, contra cardinales Statuum Regni praerogatiyas, continuata, et recentioribus temporibus, ex indefinita Quotta ad expressam, relate ad Episcopos 10 et 20, relate ad capitula verő 5 et 10 procentualem Summa defixa, jam in permanens onus vergere videatur, tam justa est profecto hac in parte Statuum et Ordinum Regui sollicitudo, ut ejusdem hoc loco manifestationem, medelaeque quo ocius ad ferendae petitionem, inter praeferentes suas Obligationes reputent. Clerus enim Hungáriáé praeterquam quod bona sua nobilitari jnre nullis daciis aut prae­stationibus obnoxio teneat, jam antecedaneis etiam temporibus, signanter Alberti Regis Deere ti Articulo 19-no et Mathiae Decreti 3-tii Articulo 24-o ab omnibus taxis abusive inductis liber et immúnis decla­ratur; memorata porro Augustissimi olim Leopoldi 2-di Resolutio, praevigens Quottae procentualis onus, utpote Legibus Regni ininus conforme, continuari haud posse manifesíavit; numerosae praeterea Leges Patriae irrefutabili serviunt argumento, de legalibus oneribus per Ecclesiasticos suppor­tandic, semper cum influxu Regni fuisse determinatum, ut adeo Status et Ordines taxationem hanc, neque supremo juri Patronatus, quod Articulis 60-o 171Ő, et 23-ío 1790/1 diserte circumseribitur, atribuere possint. Accedit ad praemissa; quod cum non attentis Cleri Remonstrationibus, taxarum harám imple­mentum indiserinatim, ac severioribus etiam mediis procurandum intimetur, per id Personae Ecclesiasti­cae ad obligationem talem- ineundam sint adactae, quae tanquam fundamentali Articulo 8-v,o 1741 e

Next

/
Oldalképek
Tartalom