Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894

166 sit, velut hospes, et pueris domesticis, ac domui Schola­sticae presit, et cum Pueris, ac Scholasticis, et cum succen­tore diebus feriatis, cum quarta, Festis vero diebus cum tota, et integra parte scholarium, tam maiorum, quam mi­norum chorum ingregiendi, sub poena aliqua mulcte pecu­niarie (si negligens in his fuerit) curam habeat. Huius au­tem rei solus rector Schole, et non superintendens curam habeat praecipuam. Ad cuius solutionem competentem ex prouentibus priorem Scholae, qui ei, tam per Capitulum, quam Ciues dabantur, fiat provisio, et habeat is cum Suc­centore Mensam apud Plebanum, sicuti hactenus, habeatque etiam puerorum illorum, quos solus docebit pecuniam. Sint preterea duo docti Magistri, alter Sclauus, alter uero Germanus, vel quilibet vtramque si fieri poterit lin­guam callens, quibus tertius adiungatur, qui musicam do­ceat. Hi autem omnes iurisdictioni trium personarum pre- dictarum ac superintendenti, siue Praefectis Scholae pare­ant, iliisque debitum honorem, ac reurentiam prestent, et iuxta modum et ordinem, quem ipsi simul cum prescitu earumdem trium personarum secundum vtilitatem studen­tium, prescripserint, et concluserint in omnibus Scholae negotijs procedant, sintque omnibus horis prescriptis in Schola continui, et scholares sue quisque Classis diligenter et fideliter instituant. Rector Scholae supradictus, sit hungarice lingue peri­tus, et habeat primam classem, cui praesit, doceat Gram­maticam Latinam, legat Epistolas Ciceronis, Terentium, aut Vergilium aut Caesarem, aut alium quempiam aucthorem, qui videbitur esse conueniens et habeat sub se tres vel quatuor Hipodidascalos, per eum ad docendos pueros ex officio suo ordinatos, quibus singulis, pro conditione, et doctrina cuiuslibet, det certum stipendium ex puerorum so­lutione, vt manere in suo officio possint. Hi autem pueros doceant, legere et scribere ac latiné et grece declinare et

Next

/
Oldalképek
Tartalom