Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894
161 Deo optimo maximo mercedem dignam praemii accipiat, quam a nobis omnibus favoribus dignus habeatur. 38. Ut autem debitus cultus Deo reddatur, diebus festivis cum omnibus scholaribus tam maioribus, quam minoribus in templum ingrediatur. Aliis vero feriatis diebus non omnes scholastici ingrediantur, sed solum quarta pars, tam ex maioribus, puam ex minoribus. 39. In deducendo funere ct aliis processionibus per anni tempora celebrandis omnes scholastici interessé debeant. 40. Teneat autem ipse Sublector etiam Succentorem Scholasticum qui pueros tam in figurativo quam etiam Gregoriano cantu doceat, cui Succentori aunuatim solvat dorenos ad minimum 12 in monetis, mensam autem apud plebamini habeat more consueto. 41. Item Circatorem quoque habeat, qui scholares ipsos tam in scholis ab illicitis actibus arceat, quam etiam in processione, ut honeste se gerant et modeste incedant, diligenter dirigat, et cum illis in Ecclesiam semper, ut praemissum est, ingrediatur, cui singulis septimanis singuli pueri habentes parentes pro laboribus eius singuli viennensem dare debeant 42. Praeterea puerorum parentes et patroni si viderint scholares magnos in erudiendis tiliis eorum diligentiam adhibituros, debent eos interdum prandio vel coena excipere aut aliquo alio subsidio juvare, ut eo facto praeceptores ipsi in erudiendis pueris promptiores ac diligentiores reddi possint. * Quod si quid pro conditione temporis addendum fore videbitur, vel aliquid melius, quod nunc omissum est, temporum in processu reperiretur, id quoque ad praescripta adiicere licebit. In praemissorum autem omnium testimonium et robur sigilla praefati Reverendissimi domini Nicolai * E sorok az egykorú másolatban hiányoznak, de megvannak Fraknói idézett könyvében. 11