Kegyes tanítórendi katolikus gimnázium, Nagykároly, 1895
— 98 — possimus,quivisDominorumProfessorum quovis mense exhibebit unius eiusdemque exempli exercitationes sex illorum Adolescentium, qui in eo genere per hunc mensem ceteris laudem praeripuerunt; quod ita instituetur: In capite chartae describatur argumentum exercitationis ad verbum, ut illud per Professorem Adolescentibus propositum est; suo in ordine rite consignentur exercitationes sex illorum Adolescentium, qui argumentum illud proprio marté optime elaborarunt, arbitrio ipsius Professoris relinquendum erit, ut ille ex pertractatis per illum mensem argumentis unum deligat, et ita per sex optimos Adolescentes optime elaboratum exhibeat. Quare R. D. Director quovis mense expetet a cuiusvis classis Professore unum eiusmodi exemplum argumenti, et mihi itidem quovis mense omnia haec in concreto submittet idem R. D. Director. Et haec sunt, quae mihi quovis mense transmittenda volo, quae si certa aliqua occasione ad me perferri posta- lesque sumptus evitari possint, gratum mihi erit, secus vero in defectu omnis commodioris transpositionis per publicum cursorem erunt haec ad me expedienda. Et quidem ea ratione ut huiusmodi Postales sumptus mihi imputentur, R. P. Director autem nihil persolvat. Quod si tamen R. P. Directori eo non obstante dimidia pars sumptuum persolvenda esset, tum horum quoque, uti omnium suarum postalium expensarum in negotio officii suscipiendarum certam consignationem faciat, eamque quovis semestri mihi submittat. In normali quidem instructione de sumptibus Postalibus quo ad Directores locales nihil constitutum invenio, ac propterea erit mihi hac in re amplior inviatio expetenda. Tempore ipso visitationis, quam futuro vere, si Deus valetudinem et vires mihi tribuet, suscepturus sum, solerter inquiram in diligentiam Professorum et Discipulorum ; quaestiones factarum Institutionum pro eo tempore apparandae erunt tum vero exercitationes in genere dicendi coram me producendae, quae huiusmodi esse possunt, exempli causa: Brevissima quaedam Dictio soluta de laudibus Augustissimi Imperatoris et Augustissimae Imperatricis, tum specimen aliquod in ligata contione, uti: nonnulli versus Heroici in laudem itidem Augustissimi Imperatoris, Serenissimi Ducis Alberti, ode ad Serenissimam Archi-Ducem Mariam Christi- nam, Elegia de Serenissimo Archi-Duce Maximiliane et his similia; quod si fieri posset, pergratum mihi foret, si etiam