Állami gimnázium, Munkács, 1900
Í8 325—332. v. Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo Musa loqui, praeter laudem nullius avaris. Romani pueri longis rationibus assem Discunt in partes centum diducere. 'Dicat Filius Albini: Si de quincunce remota est Uncia, quid superat? Poteras dixisse. 1 »Triens.« Eu! Rem poteris servare tuam. Redit uncia, quid fit?' »Semis. « At haec animos aerugo et cura peculi Cum semel imbuerit, speramus carmina fingi Posse linenda cedro et levi servanda cupresso? 333—346. v. Aut prodesse volunt aut delectare poetae, Aut simul et iucunda et idonea dicere vitae. Quicquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta Percipiant nnimi dociles teneantque fideles: Omne supervacuum pleno de pectore manat. Ficta voluptatis causa sint proxima veris, Nec quodcunque velit, poscat sibi fabula eredi, Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo. Centuriae seniorum agitant expertia frugis, Celsi praetereunt austera poemata Ramnes: Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci, Lectorem delectando pariterque monendo : Hie meret aera liber Sosiis, hie et mare transit Et longum noto scriptori prorogat aevum. 347—365. v. Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus ; Nam neque chorda sonum reddit, quem vult manus et mens, Poscentique gravem persaepe remittit acutum, Nec semper feriet quodcunque minabitur arcus. Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis Offendar maculis, quas aut incuria fudit Aut humana parum cavit natura. Quid ergo est? Ut scriptor si peccat idem librarius usque, Quamvis est monitus, venia caret; ut citharoedus Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem : Sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille, Quem bis terve bonum cum risu miror; et idem Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus. Verum operi longo fas est obrepere somnum. Ut pictura, poesis : erit, quae, si propius stes, Te capiat magis, et quaedam, si longius abstes. Haec amat obscurum, volet haec sub luce videri, Iudicis argutum quae non formidat acumen ; Haec placuit semel, haec decies repetita placebit.