Állami gimnázium, Munkács, 1900

Non ego inornata et dominantia nomina solum Verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo, Nec sic enitar tragico differre colori, Ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax Pythias emuncto lucrata Simone talentum, An custos famulusque dei Silenus alumni. Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis Speret idem, sudet multum frustraque laborét Ausus idem: tantum series iuncturaque pollet, Tantum de medio sumptis accedit honoris. Silvis deducti caveant me iudice Fauni, Ne velut innati triviis ac paene forenses Aut nimium teneris iuvenentur versibus unquam. Aut itnmunda crepent ignominiosaque dicta; Offenduntur enim, quibus est equus et pater et res, Nec, si quid fricti ciceris probat et nucis emptor, Aequis accipiunt animis donantve corona. 251—274. v. Syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus, Pes citus; unde etiam trimetris accrescere iussit Nomen iambeis, cum senos redderet ictus Primus ad extremum similis sibi. Non ita pridem, Tardior ut paulo graviorque veníret ad aures, Spondeos stabiles in iura paterna recepit Commodus et patiens, non ut de sede secunda Cederet aut quarta socialiter. Hic et in Acci Nobilibus trimetris apparet rarus et Enni In scenam missos cum magno pondere versus Aut operae celeris nimium curaque carentis Aut ignoratae premit artis crimine turpi, Non quivis videt immodulata poernata iudex. Et data Romanis venia est indigna poetis. Idcircone vager scribamque licenter? an omnes Visuros peccata putem mea, tutus et intra Spem veniae cautus? Vitavi denique culpam, Non laudem merui. Vos exemplaria Graeca Nocturna versate manu, vex'sate diurna. At vestri proavi Plautinos et numeros et Laudavere sales: nimium patienter utrumque, Ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos Seimus inurbanum lepido seponere dicto, Legitimumque sonum digitis callemus et aure. 275—294. v. Ignotum tragicae genus invenisse Camenae Dicitur et plaustris vexisse poemata Thespis, Quae canerent agerentque peruneti faeeibus ora. Post hunc personae pallaeque repertor honestae Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis Et doeuit magnumque loqui nitique cothurno. Successit vetus his comoedia, non sine multa

Next

/
Oldalképek
Tartalom