Állami gimnázium, Munkács, 1900
Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdin ; Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, Nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo ; Semper ad eventual festinat et in medias res Non secus ac notas auditorem rapit et, quae Desperat tractata nitescere posse, relinquit, Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, Primo ne medium, medio ne discrepet imum. 153—178. v. Tu, quid ego et populus mecum desideret, audi. Si plausoris eges aulaea manentis et usque Sessuri, donee cantor 'Vos plaudite' dicat, Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores, Mobilibusque decor naturis dandus et annis. Reddere qui voces iam seit puer et pede certo Signat humum, gestit paribus colludere et iram Colligit ac ponit temere et mutatur in horas. Imberbus iuvenis tandem custode remoto Gaudet equis canibusque et aprici gramine campi, Cereus in vitium flecti, monitoribus asper, Utilium tardus provisor, prodigus aeris, Sublimis cupidusque et amata relinquere pernix. Conversis studiis aetas animusque virilis Quaerit opes et amicitias, inservit honori, Commisisse cavet, quod mox mutare laborét. Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod Quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, Vel quod res omnes timide gelideque ministrat, Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, Difiicilis, querulus, laudator temporis acti Se puero, castigator censorque minorum. Multa ferunt anni venientes commoda secum, Multa recedentes adimunt. Ne forte seniles Mandentur iuveni partes pueroque viriles : Semper in adiunctis aevoque morabimur aptis. 179—188. v. Aut agitur res in scenis aut acta refertur. Segnius irritant animos demissa per aureni' Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae Ipse sibi tradit spectator : non tamen intus Digna geri promes in scenam multaque tolles Ex oculis, quae mox narret facundia praesens : Ne pueros coram populo Medea trucidet, Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus, Aut in avem Procne vertatur, Cadmus 111 anguem. Quodcunque ostendis mihi sic, incredulus odi.