Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 38. (1985)

PETRITSCH, Ernst Dieter: Der habsburgisch-osmanische Friedensvertrag des Jahres 1547

Der habsburgisch-osmanische Friedensvertrag des Jahres 1547 69 Altera erat controversia de bonis, dominiis atque locis Petri Perenny2), qui cum adhaesisset quondam Regi Johanni3), a serenissimo Turcharum Imperatore inter servos supradicti Regis computabatur et per consequens sua castella et arces sub eiusdem Regis tributo complecti asseverabatur. Praeterea uxor dicti Petri Perenny se et sua bona in fidem et protectionem Magnitudinis eius contulerat. Quum autem post mortem Regis Johannis non solum bona Petri Perenny, sed etiam Agria4) atque omnia quae ad illam pertinent, sub nostrum Imperium redacta fuissent redeuntibus iis ad gratiam nostram, qui illa in ditione sua habebant; relicta fuit haec controversia anno superiori irresoluta et imperfecta. Tertia fuit de aliquot arcibus, quae erant Regis quondam Johannis et nunc sunt sub potestate nostra, et de castellis Valentini Tereck5), qui nunc est captivus eiusdem serenissimi Principis Turcharum, cuius castra etiam erant sub Rege Joanne et nunc tenentur a nostris gentibus armatis. Quarta fuit de Timaris, quos ministri et milites serenissimi Prinicipis Turearum assignaverunt equitibus Tureis; quorum Timarorum magna pars erant expec- tativae descriptae (!) super eas regiones et comitatus, qui a gentibus nostris armatis tenentur. Alia vero pars assignata erat super agris, qui in finibus inter utriusque partis castella interiacent et magis vi ac rapinis solutionem hactenus consequuti sunt quam aliqua pacifica possessione. De quibus controversiis cum ab utraque parte iura et privilegia proponerentur, Orator noster praedictus, ne quis scrupulus relinqueretur in posterum, ex quo bella et tumultus excitari possent, virtute mandati nostri et facultatis quam illi dedimus redimere decrevit, quiequid iuris et authoritatis super ea bona et dominia, quae in supradictis differentiis complecterentur, quovis modo prae­tendi posset. Atque redemtitiam pensionem nomine supradictorum bonorum, quae in Regno Hungáriáé sita sunt, triginta millia Ducatorum in auro obtulit, quottannis solvendam in mense Martio, nos igitur cum in verbo et fide nostra regia supradicto Oratori facultatem plenariam concesserimus, modo ab altera parte omnis fraus et dolus absit et integre observentur ea quae promissa sunt, Oratoris nostri tractationem et actionem ratificare et confirmare voluimus et per praesentes in verbo nostro regio ratificamus et confirmamus declarantes subinde: Nos publici boni causa contentos esse ea omnia perficere, quae Constantinopoli die XIII Iunii apud Rustanum Passum conclusa et postea die XIX eiusdem mensis apud Turearum Principem confirmata sunt; iis conditio­nibus et articulis, quos supradictus Orator noster fidedignos ad nos descriptos attulit, videlicet ut omnes controversiae supradictae tam de Timaris et baroni­bus quam de bonis et castellis Petri Perenny et iis castellis et locis, quae a servitoribus Petri Perenny tenentur, cessent et dimoveantur et habeantur pro exclusis et abolitis; ita quod propter nullam istarum differentiarum bellum aut 2) Peter Perényi. Vgl. oben Anm. 23. 3) Johann Zápolya (1487-1540). 4) Eger, dt. Erlau. 5) Valentin Török. Vgl. oben Anm. 24.

Next

/
Oldalképek
Tartalom