Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 15. (1962)

GALL, Franz: Palatinatsverleihungen an italienische Universitäten und Gelehrte Gesellschaften 1530–1653

110 Franz Gall valeant. Quin imo officiantur nobiles, si parentes eorum nobiles fuerint, non obstantibus aliquibus legibus, quibus cavetur quod naturales bastardi, spurii, manseres, nothi, incestuosi, copulative vel disiunctive vel alii qui­cunque ex illicito et damnato coitu procreati vel procreandi nec possint, nec debeant legitimari, liberis naturalibus legitimis existentibus vel sine volun­tate et consensu filiorum naturalium et legitimorum aut agnatorum aut feudi dominorum et specialiter in authen. quibus mod. nat. effic. leg. et quibus mod. nat. effic. sui, per totum et §. Naturrales, si de feudo contro. fuerit inter, dom. et agnat. et 1. iubemus c. de emancip. libr. et aliis similibus, quibus legibus et cuilibet ipsarum volumus expresse scienterque derogati, neque etiam onstantibus in praedictis aliquibus contrahentium dispositionibus et defunctorum ultimis voluntatibus aliisque legibus loco­rumque statutis et consuetudinibus, etiamsi tales essent, quae exprimi deberent, aut de quibus hic mentio specialis facienda esset, quibus onstan­tibus et obstare volentibus hoc casu dumtaxat, ex certa scientia et de plenitudine Caesareae Nostrae potestatis totaliter derogamus, derogatum esse volumus. Ad haec praefato Physicorum Collegio damus et concedimus ut possit ac valeat tutores et curatores constituere, confirmare, ipsoque causis legitimis subsistentibus amovere. Infames, tam iuris, quam facti ad famam restituere et omnem ab eis infamiae notam abstergere, tam irro­gatam, quam irrogandam, ita ut de caetero ad omnes, ac singulos actus legitimos apti et idonei habeantur, et promoveri possint, nec non filios adoptare et arrogare, et eos adoptivos et arrogatos facere, constituere et ordinare. Insuper filios legitimos et legitimandos adoptivosque, emancipare et adoptionibus et emancipationibus quibuscunque omnium et singulorum, etiam infantium et adolescentium consentire et venima aetatis supplicanti­bus concedere authoritatemque et decretum in omnibus interponere. Servos etiam manumittere, manumissionibus quibuscunque, cum vel sine vindicta et minorum alienationibus ac alimentorum transactionibus, authoritatem pariter ac decretum interponere. Minores quoque ecclesias et communitates laesas altera parte ad id prius vocata, in integrum restituere, ac integram restitutionem eis vel alteri eorum concedere, iuris tamen ordine semper servato. Ulterius indulgemus eidem Collegio scientia, motu et authoritate ut supra, ut possit et valeat honestis personis illus petentibus insignia seu arma concedere et elargiri idonea et convenientia qualitati personae (.quod es Physicorum iudicio et arbitrio pendere volumus) eosdemque cum in­signium et armorum, tum Pheudorum capaces reddere. Dummodo tamen huiusmodi armorum atque insignium concessione abstineant, ne alicui integram Aquilam maxime imperialem aut coronam regiam in galea, vel galeam apertam, aut avita quorumvis principum, comitum, baronum, pro­cerum arma seu insignia praecise elargiatur. Qui quidem sic armis decorati, huiusmodi arma et insignia, sibi concessa ubique locorum et terrarum in omnibus et singulis honestis et expeditionibus, in bellis, duellis, singu­laribus certaminibus et quibuscunque pugnis, vexillis, tentoriis, annulis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom