Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 14. (1961) - Festschrift für Gebhard Rath zum 60. Geburtstag

WALDSTEIN-WARTENBERG, Berthold: Das Privileg König Philipps für die Herren von Arco

460 Berthold Waldstein-Wartenberg dicto domino Odolrico de eo, si dominus Odolricus feceret superfluum. Et tamen, quod dominus episcopus teneatur domino Odolrico in omnibus et per omnia, ut superius, locare. Et ibi dominus Odolricus per stipulationem promisit dicto domino Conrado episcopo adjuvare eum episcopum de guerra, quam habet cum Tridentinis et de omnibus aliis guerris et discordiis, que ei evenerint vel apparuerint pro facto episcopi in episcopatu et comitatu, ducatu et marchia Tridentina, expensis tamen domini episcopi et epis­copatus, quae deinceps ei evenerint. Et pro hoc attendendo dictus dominus Odolricus investivit nomine pignoris jam dictum dominum Conradum episcopom de tanto suorum bonorum, quod valeat ter mille libra bonorum denariorum Veronensium, ita quod si non attenderet, ut dictum est, quod dictus episcopus sua authoritate possit intrare in jam dictis bonis et uti et possidere et sibi satisfacere in ter mille libra bonorum denariorum Veronensium, sine omni sua suorumque heredum contradictione. Et ita per omnia ut dominus Odolricus fecit, juravit attendere omni occasione et exceptione remota. Et insuper dictus dominus episcopus ibi incontinenti per stipulationem promisit domino Odolrico, quod si oportebit quod castrum Drenae guarniretur, resarcire de expensis illud, quod dominus Odolricus voluerit et congruum erit sine fraude. Actum est hoc totum cum stipu­latione subnixa ab utraque parte. Ego Salvatera notarius domini Federici imperatoris omnibus et sin­gulis interfui et me subscripsi. Ego Isachus notarius sacri palatii et a domini Henrico Romanorum imperatore confirmatus interfui rogatus et hanc cartam scripsi. 2. 1200 Dezember 23, Areo — Bischof Konrad von Trient belehnt Ulrich von Arco mit der Maut von Torbole. Kopie von Ambrosius Franco, in: Antiquissima illustrissimorum comitum Arci prosapia, nach einer 1760 angefertigten Abschrift von Josephus Hippolitus, im Ferdinandeum Innsbruck, Dipauliana 849, p. 24 (C). In Christi nomine. Die sabati nono exeunte mense decembris in Arcu in choro S. Mariae plebis Arci. In presentia domini Magneti presbiteri et Jacobini et Martarelli et Decazati de loco Mallesesini et Gulielmi de Ripa et Domafelli de Arco et aliorum testium rogatorum. Ibique dominus Conradus Dei gratia Tridentinae ecclesiae episcopus per birettam, quam in sua manu tenebat, investivit dominum Odelricum de Arcu filium quondam domini Friderici, ad rectum feudum et nomine recti feudi nominative de muta stratae Turbulae et Ripae tali modo, quod dictus dominus Odelricus et sui heredes de cetero nomine recti feudi accipiant et tollant et habeant ad suam utilitatem in perpetuum de una­quaque soma onerata transeunte duodecim denarios Veronensis monetae et de unoquoque plaustro onerato tres soldos ejusdem monetae sine con­tradictione jam dicti domini Conradi episcopi, suorumque successorum et

Next

/
Oldalképek
Tartalom