Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 5. (1952)

NECK, Rudolf: Diplomatische Beziehungen zum Vorderen Orient unter Karl V.

Diplomatische Beziehungen zum Vorderen Orient unter Karl V. 85 (Es folgen die Unterschriften von: Gaderus de Hastaron, Theodorus archidiaconus Acura, Ioseph Acori, Mattheus Assaron, Petrus Hachel(is), Thebeus Antar, Georgius Remolie, Iohannes Fachei (is), Ioseph Hared, Bachus Pau, Habdubeb Cadaite). Et nos duodecim subscripti cum consensu et sacramento omnium civium Christianorum totius Sorié has presentes litteras fieri fecimus et propriis manibus nostris subscripsimus. Anno incarnationis dominice MDXXVII die XXV martii, scriptum in castro Sancte Marie de monte Libani apud Tripolim Sorié. 3. A. (1531 Februar.) Aufzeichnungen über die Mission des Petro da Negro nach Persien. (2 Konz, in Türkei I, Kart. 2.) (Eines der Konzepte trägt kurze französische Inhaltsangaben am Rand und französische Kanzleivermerke.) Petrus de Nigro nuntius regius ad Persam destinatus112). Exhibitis litteris credentialibus quas quidam Imam Coli Portugallensis legit coram rege Persie, non tamen bene potuit referre quia non bene sciebat Latinum. Fecit ei honorem debitum et omnia que Maiestas Vestra sibi comiserat in in­structione retulit. Respondit Persa, se semper permansisse firmum et stabilem in fide et adhuc in ea persistere, seque non facturum pacem aut indutias cum Tureo nisi et M. V. fecisset aut faceret eam prius cum Tureo aut ipso etiam Persa in ea incluso. Et quando continget, M. V. terra aggredi Tureum, ipse in Syriam irruet cum gentibus suis ad offendendum illum. Si quoque contingat, naves aliquas per viam Hierosolomitanam descendere ad partes illas in succursum Persae, cum gentibus suis Persa in Aegiptum ibit ad infestandum Tureum. Quoque idem Persa ut communi nuper fama ferebatur non fecerit pacem cum Tureo sed post captam nuper Babyloniam, que tenebatur a quodam Sulphi Car113), quem aliqui de genealogia sua esse dicebant, a nepote suo Alibeg trucidatum et in cuius auxilium Tureus aliquot millia hominum miserat, stetit Sophi neutralis et nec pacem nec bellum amplius cum Tureo habuit. Idque factum esse ait in Iunio quo Tureus proxime fuit in Hungária, nichilominus Turea extra patrias suas existente apud Vien­nam in Septembri misit quattuor capitaneos, Solium Sultan, Ulama Sultan, Cula Sultan et Ergispei ad confinia Turearum videlicet Armenie Maioris ad irrumpendam Turciam et occupandam illam. Priusque vero Turciam attingerent venit novum de capta Vienna et sic non licuit illis latius pro­gredi sed quosdam principes populi Curtistani nominati rebellantes in Per­112) Petrus da Negro stammte, wie aus einem späteren undatierten Gnaden­gesuch an Ferdinand (Türkei I, Fasz. 1) aus der Levante und hatte abenteuer­liche Handelsreisen hinter sich. Er fiel vorübergehend in Ungnade, wurde aber später wieder in die Dienste Ferdinands aufgenommen. lls) Vergl. Anm. 115 zu Anhang 3 B.

Next

/
Oldalképek
Tartalom