Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 5. (1952)

NECK, Rudolf: Diplomatische Beziehungen zum Vorderen Orient unter Karl V.

Diplomatische Beziehungen zum Vorderen Orient unter Karl V. 83 C. M. et etiam habemus 50.000 hominum cum arcubus ad defensionem Christiane religionis. Sciat etiam tua C. M. quia sunt octoginta cives nobiles qui fecerunt pactum et iuraverunt super sacrum corpus Christi unanimiter, omnes se esse unanimos ad serviendum tue C. M. et sub pedibus tuis. Et si tua C. M. ad consequendam istam victoriam contra Turchos non venerit, certe, certe venient forsitan cras Turchi ad accipiendum sanctum sepulch- rum quia anno proximo acceperunt montem Sion ubi apostoli fecerunt cenam domini et fecerunt ibi moscheam.Nos autem omnes fecimus planctum magnum et ieiunium quadraginta dierum. Insuper acceperunt multa loca sancta, tandem Hungáriám acceperunt, fratibus et religiosis mala inennara- bilia inferentes et sic usque hodie faciunt sicut diabolus querens quem devoret no). Nos vero Christiani continuo non cessamus deprecari dominum ut ipse manum adiutricem teneat super caput tuum et super coronam capitis tue C. M. eam auxiliando, protegendo et defendendo. Et sicut auxiliatus est Moysen prophetam contra Pharaonem regem Aegypti et Abraam contra quinque reges, sic etiam Deus noster adiuvet tuam C. M. et exercitum eius contra infideles. Et immittat tibi voluntatem firmam veniendi et preliandi contra eos quia tuum est illud dominium quia in celo unus deus et in terra unus imperator. Etiam mitto tibi notabile memorie dignum tuaque C. M. iocundissimum, quod invenimus in libro quodam antiquissimo compilato anno dominice incarnationis 965 videlicet quod anno dominice incarationis venturus sit Carolus imperator natione Alemanus et quod ingressurus sit sanctam civitatem cum magno gaudio sicut Helena mater Constantini imperatoris. Quod de tua C. M. intelligendum et per eam implendum esse nemo nostrum dubitat. Ergo venias nec paveas. Mittens enim ad tuam C. M. archiepiscopum meum Antonium supradictum commisi illi ut per vias Turchie iter faciat ad videndum fortitudinem Turchie quod et fecit ipse de omnibus hiis tuam C. M. ad plenum informabit. Et post hec dicet tue C. M. quomodo anno preterito Turchus expugnavit castrum meum Sancte Marie volendo construere ibi moscheam, quod ego ducatus 15.000 redemi. Et quia summam illam ducatorum non habebam necessitate compul­sus omnes res dicte ecclesie dedi in manus Turchorum. Et populus meus subvenire mihi non potuit quia omnes suas facultates in frumentis et in armis bellicis pro tuo adventu expendit. Igitur rogo tuam C. M. ut in aliquo me adiuves et ut regi Portugallie tuo parenti de hac re aliquid scribas ut et ipse mihi subveniat. Bene valeat tua M. (Es folgen die Unterschriftzeilen des Patriarchen und folgender Erz­bischöfe: Iacobus de Alep, Georgius de Emps, Ciriacus, Iohannes, Basilius, Antonius Remolia Damascenus.) MDXXVII die XXV martii scriptum in castro Sancta Marie de monte Libani apud Tripolim Sorié. ii») 1. Pet. 5., 8. 6*

Next

/
Oldalképek
Tartalom