Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 4. (1951)

AUSSERER, Carl: Der „Liber jurium in valle Lagari“

90 f Carl Äusserer domino Aldrico Dei gratia episcopo Tridentino et eius precepto dominus Jacobus de Lizana fecit finem, refutationem et resignationem et pactum de non petendo im perpetuum in manibus dicti domini Aldrici Dei gratia episcopi Tridentini recipientis nomine et vice episcopatus Tridentini nominatim de castro Pradalie et de gastaldia Pradalie integraliter secundum, quod ei datum et data fuit in pignore per quondam dominum episcopum Albertum et eius antecessores et de comitatu, quod dicebat habere in plebatu Lizana et de omni iure, actione et ratione habite, quod vel quam haberet vel habere videretur in illo plebatu Lizana vel alibi occasione alicuius feodi sibi dati per quondam dominum episcopum Gerardum de novo per se vel eius heredum vel filios ipsi Alberto filio suo presenti et non contradicente, dicens et profitens illud ius nulli esse datum, obligatum, alienatum quod si inveniretur, cassum et irritum sit et nullius momenti et si aliquod castrum instrumentum de feodo dato esset vel inveniretur cassum et irritum sit et nullius momenti ac si esset incissum. Pro qua vero refutatione fuit confessus et manifestus accepisse a dicto domino episcopo.M.M.et CC.XL.libras denariorum Veronensium parvulorum de capitali et. CCC. XXX. libras denariorum Veronensium de cursa et renuntians exceptioni non numerate pecunie et illam ibidem presenti recepit et ei representare et data fuit. 10. Item .M.CC.XLIL, indictione .XV., die veneris .1111. exeunte junio, in palatio episcopatus; in presentia domini Ezelini iudicis, Augusti becarii, Olderici Diethemarii et aliorum. Coram domino Sed(egerio) potestate et eius parabola et consensu et parabola dominus Oldericus de Beseno pro episcopatu et pro se et pro nepotibus nomine locationis imperpetuum investiuit Mercadentem pro una parte et Oluradinum notarium pro alia parte et magistrum Mantellum et Bertoldum filium quondam Martini Azineldi et magistrum . . . *) pro .VIIII. partibus de renditibus ferri et de bosco et aqua in plebatu Beseni et de .VI. plodiis terre vbi . .. voluerint prope furnum item et ... * 2) soluendo fictum omni anno in festo S. Michaelis episcopatui et domino Olderico et nepotibus .V. libras et promiserunt in duplum deffendere et potestatem dedit eis licentiam accipiendi venam Gargnige et de illa illos investiuit 3). 11. Item .M.CC.XXXVII., indictione .X., die primo intrante madio, ante domum habitationis domini Rolandi; in presentia domini Gaboldi Montenarii de Pomarolo, Johannis notarii, Oberti et domini Jacobi iudicis. Coram domino Rolando iudice imperiali et domini imperatoris delegato et eius precepto Madorninus de Lizana et Gislembertus de Lizana pro illis de Lizana iurauerunt stare preceptis siue tenore dicti domini Rolandi de capiendis roboratoribus et banitis et coram ipso conducendis et adtendendi omnia alia precepta, que eis et dictis hominibus de Lizana precipere voluerit et pro eis de predictis omnibus observandis fide fuerunt: Martius de Lizana, Linzus de Roveredo, Bonusamicus de Rovereto, Henricus de Sacco, Boccasius, Bonafides, Gerardus de Rovereto, Adelardus de Sacco et dominus Albertus *) Ein sechssilbiger Name ,,... zicaranum“. 2) Vier unleserliche Worte: „vbi et“. 3) Infolge Verblassung unerklärliche Stelle.

Next

/
Oldalképek
Tartalom