Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 4. (1951)

BENNA, Anna Hedwig: Zur kirchlichen Symbolik. Goldene Rose, Schwert und Hut

Zur kirchlichen Symbolik: Goldene Rose, Schwert und Hut 63 ecclesiastica constituta sacrosanctae missae sacrificio omnibus aut utriusque sexus Christi fidelibus, que ipsi sacrificio presentes peccata sua confessi vel propositum statutis ab ecclesia temporibus confitenda habuerint de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius et nostra authoritate confisi, quindecim annos et totidem quadragenas indulgentias misericorditer in Domino largimur et maiestatem tuam a coelesti rege benedictionibus repleri precamur, Quod attinet ad Ludovicum, quem mittimus, ut eum libenter videas et audias, non est cur a te petamus, satis non sponte maiestatem tuam hoc facturam nostram et huius sacrosanctae sedis causam et Ludovici meritum non dubitamus. Datae Romae apud sanctam Mariam majorem sub anulo piscatoris 23, április MDCXVI pontificatus nostri anno XI. b) Ansprache des Kardinals Dietrichstein an Kaiserin Anna bei Überreichung der Goldenen Rose. Abschrift: Hs. Böhm-Supplement n. 484, fol. 201r. Rosam offert sanctissimus Annae; dixi sanctissimum dominum nostrum Paulum V., cui coeli terraeque divinitus mandati offerre rosam, o imperatrix tibi, talem, qualem in exordio mundi sanctus Basilius fuisse testatur. Erat non sine spinis huiusmodi rosa tu es, huiusmodi tibi debetur nec non spinosa es nec cruentus nec vulneras, felicior etiam defloruit non illa, tu vero ex omni parte vere aurea circumdata varietate intescis et viresces et quasi palma exaltata in Cades et quasi plantatio rosae in Hiericho in atriis Domus Dei nostri omnem eternitatem florebis. c) Antwort des Reichsvizekanzlers Ulm im Namen der Kaiserin an Kardinal Dietrichstein. Abschrift: Hs. Böhm-Supplement n. 484, fob 2021'. Sacrae Caesareae et Hungáriáé Bohemiaeque reginalis maiestas domina nostra clementissima illustrissimi cardinalis munus hoc benedictum sanctissimi domini nostri Pauli V. pontificis optimi maximi a dominatione tua illustrissima sibi decore oblatum et ob donantis paternum amoris affectum et ob muneris ipsiusmet sacrum decus atque presentiam et ob presentis praesulis in augustam domum suam praeclara merita laetabunda simul atque venerabunda suscipit. Nam quod sanctissimus dominus noster maiestaten tuam Caesaream prae coeteris mundi reginis uti primo­genitam sanctae matris ecclesiae filiam hoc acceptissimo munere honorare et apostolicam suam benedictionem visitare constituerit, filiales et devotas agit gratias atque omnino curatura est, ut virtutum suarum augustalium in primis vere pietatis gratitudinis beneficentiaeque suae Caesareae flagrantur, quam benedictae rosae sacrum emblema significare intellexistis ad sanctae matris ecclesiae securam immunitatem servandam et apostolicae sedis gloriam augendam et ad suae beatitudinis pium desiderium praecurrendum florens vernansque perpetuo conservetur. II. 1494 März 6, Rom. Papst Alexander VI. verleiht dem römischen König Maximilian das in der Christnacht geweihte Schwert und den in der Christnacht geweihten Hut. Original: HH. STA., Familienurkunde n. 832. Regest: Jb. der kunsthistorischen Sammlungen I, Reg. n. 193.

Next

/
Oldalképek
Tartalom