Mitteilungen des Österreichischen Staatsarchivs 3. (1950) – Leo Santifaller Festschrift

BENNA, Anna Hedwig: Herzog Albrecht V. von Österreich und die Wahl des Leonhard Layminger zum Bischof von Passau

Herzog Albrecht V. und die Wahl des Leonhard Layminger 49 . . . nec de solo verbo supplicationis fuissent contenti licet semper idem impetretur effectus, eciam si supplicacio domino nostro pape sub verbo appellacionis porrigitur, manifeste liquet non esse intencionem appellandi sed supplicandi. In hoc autem casu porrigitur eidem appellacio cum et supplicacio porrigi debet nec debet vestra paternitas dubitare, quin illa principia, que ab eodem ad eundem non debet appellari tot et tanti viri, qui illa diu docuerunt et cottidie docent in scolis, non ignorarent. Quod autem dominus dux de consilio universitatis appellaverit ad futurum concilium sive papam, ut aliqui sompniare videntur, iuxta dicta vestra, hoc omni caret veritate, ymo ignorat universitas, si dominus dux taliter ut absque iudicio probacionis sup­ponitur, appellaverit vel appellaturus sit, de huiusmodi igitur suspicionis merito est mirandum. Tercio dicit universitas, quod ipsa racionabiliter adherere potuit prout fecit supplicacioni domini nostri principis neonon appellacionibus venerabilis capituli Pataviensis hic Wyenne residentis, quia huiusmodi supplicationes et appellaciones ex multis indiciis credit esse bene fundatos de iure et de facto presertim, cum dominus princeps et capitulum prefati se semper obtulerint ac hodie se offerant ad jrrobandum ea, que ipsis necessaria fuerint pro ipsorum intencione, eciam universitas per longum tempus post supplicacionem domini ducis et venerabilis capituli prefati habuit se neutraliter et usque hodie impertinetur se huiusque quam potuisset sed coacta fuit per dominum Leonhardum Layminger ad appellandum sive adherendum. Namque ipse Layminger duras scripsit litteras universitati, in quibus eam notavit de fautoria heretice pravitatis. Ipse eciam suos processus sub sigillo suo nedum contra canonicos Patavienses residentes sed et contra totum clerum et ipsam universi­tatem ac 4r facultates decrevit et fulminavit et comminabatur excommunicaciones, privaciones, nisi ipsa universitas sibi obedienciam prestaret, qua stante resistenda domini principis nequaquam prestare potuit absque universitatis destruccione quod maius esset malum quam, ecclesiam Pataviensem adhuc per plures dies et tempora carere pastorem. Hoc ad malum nequaquam credendum est fuisse de intencione sanctissimi domini nostri pape. Item illustrissimus princeps et dominus noster pensatis motivis urgentibus et iustis in sua supplicacione sive appellacione sufficienter scriptis totum clerum dominorum suorum requisivit suis patentibus litteris sub pena perditionis omnium bonorum suorum et proscripcionis a terris suis, quatenus sibi adhererent, ut si quis ab ipso recedere vellent, ipsos in via veritatis et iusticie secum cogent perdurare. Ex quo mandato universitas mota saltem post publicationem pretensi monitorii per dominum Kyemensem factam appellavit, ne sit ipsam propter vanas disceptationes oporteret destrui absque fructa et hoc iterum universitas facere potuit attento mandato serioso domini ducis et ipsius motivis notabilibus. — Fol. 34v, 35'': Quarto consideravit universitas, quod ipse dominus Layminger adeo importune se ingessit, ut est notorium, quod talis importunitas vix in aliqua promocione est audita propter quam causam cessantibus secundum canonicas tradiciones pocius esset removendus quam promovendus. Quinto mota fuit universitas ad assistendum principi et domino sibi generosissimo propter naturalem inclinacionem, quam natura omnibus inditit, ut principem suum tamquam communem parentem tocius patrie plus diligat quam carnalem. Que obligatio forcior est quam civilis. Iure civili testium obligacioneS naturales perpetuos esse civiles vel temporales. Sexto nam ipse christianissimus princeps et dominus noster est patronus huius alme universitatis, qui in tam sancto proposito habendi bonum episcopum similiter et in aliis multis pre ceteris ad assistendum sumus obligati secundum canonicas et legittimas sancciones. Ex premissis ut putamus ex debito tenebamur et tenemur glorioso principi et domino nostro assistere

Next

/
Oldalképek
Tartalom