Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

VI. TÓTORSZÁGI TARTOMÁNY-GYŰLÉSEK 1605-BEN.

1 <>05. JANUÁR 13. 895 tione facto, eo quod sceda ipsius contineret in se numerum domorum 360, regestum vero 380. Ideo per Status delentur ex regesto superfluae domus viginti. Praemissa autem omnia et singula Status et Ordines íirmiter et inviolabiliter observari volentes, praesentes arti­culos sigillo suo autentico corroborarunt. Datum in praedicto oppido Crapina decima octava mensis Octobris, anno Domini millesimo sexcentesimo quinto. (I). S.) Lecta m. p. (Eredetije a zágrábi horvát levéltárban.) IV. Az 1605. november 9-diki varasdi gyűlés végzései Articuli dominorum et nobilium aliorumque Statuum et Ordinum regni Sclavoniae in generali eorum congregatione ex edieto magnifici domini Joannis Draskoivych de Thra­kostan etc. báni in arce Varasdiensi nona die mensis Novembris celebrata. conclusi. In praesenti congregatione dominorum Statuum et Ordinum regni reverendissimus dominus fráter Simon Bratwlych, episcopus Ecclesiae Zagrabiensis etc.. et niagni­ficus dominus Nicolaus Istwanffy etc. nunctii videlicet et legati, per eosdem Status in proxime praeterita congrega­tione illorum erga Suam Serenitatem Graecium transmissi. animum et voluntatem, quibus Sua Serenitas erga reliquias huius afflicti regni afficitur, copiose verbis et seriptis retu­lerunt, quae omnies iidem Status communi voto intellexe­runt Suaeque Serenitati tam piam et paternam curam fide­libus illorum servitiis promereri curabunt. Conclusum insuper est de illis, qui sunt bis praeteri­tis temporibus per Tartaros desolati nimiaque paupertate ac aegestate pro})ter eandem desolationem depopulationem­que praemuntur, quod si necessitas postulaverit et expedi­tio aliquae contingeret, ut illi omnes in eandem expeditio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom