Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

VI. TÓTORSZÁGI TARTOMÁNY-GYŰLÉSEK 1605-BEN.

892 AZ 1605-DIK ÉVI TÓT ORSZÁGI TARTOMÁNYI GYŰLÉSEK VÉGZÉSEI. surum se spopondit. Dominus vero vicebanus tempore eius­dem sedis primitus celebrandae in locum eiusdem aliam personam ad id idoneam eligere et substituere curabit. Ad supplicationem eiusdem Francisci Ztolnykowycli in eadam congregatione factam domini regnicolae, per­pensa primum a tot retroactis annis eiusdem fideli adminis­tratione praenotati offici sui, bona universa eiusdem a die resignationis offiei vita eiusdem durante ab omnibus contri­butionibus, laboribus et quibusvis expeditionibus in medium regnicolarum dari et administrari consvetis et solitis, liber­tant atque eximunt. Ceterum etiam Status et Ordines decernunt, cum non­nulli regnicolarum eorumque subditi in ecclesiis parochia­libus vina, frumentum et bis similia conservationis gratia deponere et collocare consueverunt et cum etiam indeco­rum sit, ut in ecclesiis parochialibus, quae festivis diebus cultu divino florere et vigere deberent, huiusmodi res con­servarentur, ut eiusmodi res universae ex eisdem ecclesiis usque ad festum sacri Pentbecostes proxime affuturum absque ulteriori dilatione prorsus et omnino afferantur. Quod si vero elapso praedicto termino praenotatae res cui­uscunque materiei existentes in huiusmodi ecclesiis parochia­libus repertae fuerint, easdem quilibet iussu et voluntate domini bani efferre ac pro se usurpare poterit habebitque potestatis facultatem. Reverendissimus dominus fráter Simon Brattwlych, episcopus ecclesiae Zagrabiensis etc., conqueritur contra capitaneum Crisiensem ratione iurisdictionis suae eo quod idem capitaneus homines dicti domini episcopi contra liber­tatém regni iudicio suo astari cogeret. Ad petitionem dominae Catherinae Keczer in Zlayno portionis eiusdem domus tres ex regesto delentur. Ut autem praemissa omnia per Status et Ordines regni conclusa firma sint et per quosvis dominos et nobi­les ac Status et Ordines universos inviolabiliter observa­rentur, praedicti domini regnicolae sigillo regni praescrip­tos articulos obsignari fecerunt. Datum in praedicta civi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom