Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

nostrorum, personaliter coram nobis constituti, dixerunt et sunt confessi sponte et libere talimodo, quod ipsi matura inter se prehabita deliberacione in castris suis infrascriptis et eorumdem universis pertinenciis huiusmodi fecissent con­canbialem permutacionem, imo fecerunt nostro in conspectu, quod ipse Pipo de Ozora et fratres sui predicti, castrum ipsorum Saarwar vocatum, in comitatu Castriferrei habitum, et eiusdem universas pertinencias videlicet oppidum Zygeth cum tributo, item possessiones Saar cum tributo fori ac Semien, Ikwrwar cum tributo, Solthon, Newger, Chene, Ewlbew, Heghfalu et Chalad vocatas cum tributo, nec non porcionem possessionariam in possessione Chenk habitam similiter cum tributo, notanter vero terris arabilibus cultis et incultis pratis fenilibus pascuis vineis aquis piscinis aqua­rumque decursibus, silvis rubetis virgultis montibus, vallibus et generaliter omnibus et singulis, utilitatibus, proventibus et obvencionibus ac pertinenciis earumdem ad dictum castrum ac ipsas possessiones pertinentibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, quibus per eosdem comitem Piponem ac Mathiam et Leonardum fratres suos ipsum castrum et possessiones antefate tentum fuit et habite et possesse et ultra hoc mille et quingentos florenis (így) auri puri veri et iusti ponderis, pro castro memoratorum Stephani, Johannis et Ladislai de Kanisa Symonthornya appellato et eiusdem universis per­tinenciis, utputa oppidis similiter Symonthornya et Bewrd vocatis ac tributo in eodem Symonthorna habito, item possessionibus seu villis Alegres cum tributo ac Barlyad, Zenthpeter, Wyfalu, Nempthy et Kewrbew cum suo tributo, nec non Baand, Pincehel, Parazthzekel, Wyzla, Hewlgez, Hydegkwth, Dorogh, Kezew, Chegled et Belch nominatis in Tolnensi; preterea Menewd iuxta ipsum castrum ac Waam, Bolhás, Hewrchek, Igaar et Felsewegres in Wesprimiensi, nec non possessionem Waytha in Albensi comitatibus habitis et signanter modo quo supra cum terris arabilibus, cultis et incultis, pratis, fenilibus, pascuis, vineis, aquis, piscinis aquarumque decursibus, silvis, rubetis virgultis montibus vallibus et generaliter omnibus et singulis ceteris utilitatibus, proventibus, fructuositatibus et obvencionibus ac pertinenciis

Next

/
Oldalképek
Tartalom