Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
43. Zsigmond király három csallóközi birtokért a magnélkül elhalt Beledfi Gergely fiának Miklósnak hőfieini birtokát Kanizsai Istvánnak és Jánosnak cserébe adja. Pozsony, 1421. sept. 27. reláció Stephani de Rozgon comitis de Bakon. Nos Sigismundus dei grácia Romanorum rex semper augustus ac Hungarie Bohemie Dalmacie Croacie etc. rex memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod quia fideles nostri magnificus Stephanus de Kanisa alias magister ianitorum nostrorum regalium, neonon egregius Johannes filius condam Nicolai de eadem Kanisa olim magistri tavarnicorum nostrorum, patruelis fráter eiusdem Stephani, possessiones ipsorum Megyer, Isop et Chychow vocatas in districtu Challokuz in comitatu Posoniensi existenti habitas, ipsos, ut dicitur, emcionis titulo concernentes, simul cum universis ipsarum utilitatibus et pertinenciis, rite ad easdem spectantibus, ad singularem nostre peticionis et requisicionis instanciam, maiestati nostre ас nostris regiis manibus liberaliter, benivole ac pari et unanimi voluntate dederunt, reliquerunt et perpetue possidendas as signarunt. Ideo nos in reconpensam et concambialem per mutacionem earumdem possessionum Megyer, Isop et Chy chow quandam possessionem nostram regálém Hwffling vo catam in comitatu Soproniensi habitam, que condam Nykil filii Gregorii filii Beled de eadem prefuisset et per defectum seminis eiusdem ad manus nostras regias iuxta regni nostri Hungarie consuetudinem rite et legitimé foret devoluta, simul cum universis suis utilitatibus et pertinenciis, terris videlicet arabilibus cultis et incultis, pratis, fenetis, silvis, nemoribus, aquis aquarumque decursibus et generaliter cunctis utilitatum eiusdem integritatibus, quovis nominis voca bulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis limitibus, qui bus eadem per priores suos possessores rite tenta fuit et possessa, de manibus nostris regiis ex certa nostre maiestatis sciencia, prelatorumque et baronum nostrorum ad id acce dendo Consilio prematuro, memoratis Stephano et Johanni de Kanisa, ipsorumque heredibus et posteritatibus universis,