Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
cum prole et alios duos turcas captivos abripuisse, quin imo et agam Erchensem ipsos eotum insequentem vivum ab duxisse et alios quatuor commilitones eiusdem decolasse, inter quos ministrum quoque vezirii Budensis fuisse memo ratur. Cum vero indubie affirmetur, non solum sub hac es cursione, sed'eciam alias sepius intentatis nonnullos ex sub ditis tuis, eque ас certos nobiles et quidem in specie Bla sium Kisfaludy et filium Mathei Kaldy interfuisse, metuen dumque sit, ne turce ob non impensam ipsis satisfaccionem irritati, longe atrociora pertentent, seseque maiori cum no strorum vindicent, ac belli concitandi occasiones quoquomodo moveant', ea propter fidelitatem tuam clementer requiren dum duximus, quatenus ex officio tibi incumbenti super talium inquietorum et publicam tranquillitatem turbancium insolenciis serio inquiri facere, inque huiusmodi maleficio de prehensos, secundum constituciones regni severe et irremissi biliter puniendos curare, atque post hec omnes et quasvis excursiones ac hostilitates erga turcas serio inhibere velis et debeas, communi id ipsum rei publice bono efflagitante. Grácia et clemencia nostra tibi in reliquo benigne propensi manentes. Datum in nostra imperiali civitate Ratisbona, die tercio mensis Augusti, anno Millesimo sexingentesimo quin quagesimo tercio. Ferdinandus m. p. Georgius Szelepcheny m, p. Nitriensis episc. Andreas Ruthkay m. p. К i v ü 1 : Corniti Adamo Battianio, in simili ordinario consilii bellici. Eredetije a hg. Batthyányi cs. ltárában, memorabilia 1506. Batthyányi Ádám ekkor Egyedet zálogban birta, s dunántúli főkapitány volt.