Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
busque et curiis nobilitaribus in eisdem possessionibus Erdewdzada, Mychke et Rew existentibus et constructis, insuper domo sua lapidea in hac civitate nostra Budensi, in platea sancti Georgi martyris a parte occidentali habita ; e converso vero idem Ladislaus de Kanysa memoratum Johannem Dragffy fìliosque suos prenotatos et eorumdem universos heredes in castris Kanysa predicto in Zaladiensi, ac Sarwar et Lewka cum oppido Chepreg in Castriferrei, Kapu cum lacu Ferthew nominato in Soproniensi, Chokakew, in Albensi, Stynychnyak in Zagrabiensi, Welyke cum castello Vasmeghyriche in Crisiensi et Egerwara nuncupatis in pre dictis Castriferrei et Zaladiensis comitatibus existentibus et habitis, domo item sua lapidea in pretacta civitate nostra Budensi in platea sancti Georgii martyris prenotata adia cente, in fratres adoptivos et condivisionales adoptassent, ascivissent atque recepissent, imo adoptarunt atque recepe runt coram nostra personali presencia prenotata talimodo, quod si et postquam prenominatum Johannem Dragffy aut filios suos prenominatos ab hac luce absque heredum sexus masculini solacio decedere vel huiusmodi heredes (quod deus gloriosus procul avertat) deficere quovis modo contingat, ex tunc prescripta castra sua Erdewd, Kewwar et Solyom kew ac castellum Chehy domusque et curie sue nobilitares in prescriptis possessionibus Erdewdzada, Paczal, Mychke et Rew habite ac pretacte possessiones Owary et Chegewld cum universis oppidis, villis, possessionibus, prediis, porcio nibusque et iuribus possessionariis tam in prenarrato oppido Karol ас predicta possessione Domanhyda, quam eciam alias ubilibet et in quibuscunque comitatibus huius regni nostri Hungarie existentibus et habitis ac quocunque nomine nuncupatis ad huiusmodi castra, castellum et oppidum, do mosque et curias nobilitares, necnon possessiones Owary et Chegewld de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, cum cunctis preterea utilitatibus et fructuum ac utilitatum integritatibus quovis nominibus vocabulo ad eadem et easdem pariter pertinentibus, spectareque debentibus, et item cum prenarrata domo sua Budensi in prelibatos Ladislaum de Kanysa ac Franciscum eius filium ipsorumque