Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

curatores redimere valeant sive possint, atque dicti Am­brosius Sarkán et Georgius habitis literis fassionalibus pre­dicti domini comitis Petri, ut pretactum est, prenominatas porciones possessionarias antefati domini Francisci comitis puta in oppido Chytherthek possessionibusque Feel, Pruck etc. habitas et superius enumeratas eidem piene et sine omni difficultate resignent et remittent ; ubi vero prenarratus dominus Franciscus comes literas quidem huiusmodi fassio­nales dicti domini Petri comitis afferret et eisdem Ambrosio Sarkán et Georgio daret et assignaret, dictos tamen mille florenos modo premisso termino in eodem deponere non posset, non valeret aut non curaret quoquomodo, extunc iidem Ambrosius Sarkán et Georgius eciam oppidum pre­dictum Newsidl modo quo supra, usque anni integri spácium simulcum aliis tribus possessionibus in literis fassionalibus iamfati Petri comitis specificandis tenendi et possidendi habeant facultatem, ac deinde tamdiu donec et quo usque de premissis quatuor milibus florenis eisdem satisfactum fuerit effective ; si vero prefatus Franciscus comes termino in predicto prefatas literas fassionales pretitulati Petri comitis afìerre et eisdem Ambrosio Sarkán et Georgio dare et assignare non posset seu negligeret, extunc iidem Ambrosius Sarkán et Georgius vigore presencium literarum fassionalium eiusdem Francisci comitis mediante, preinsertas porciones possessionarias dicti domini Francisci comitis scilicet in oppido Chytherthek ac possessionibus Feel, Pruck etc. habitas modosimili usque integri anni spácium a data presencium, ac tandem tamdiu donec et quousque de premissis quatuor milibus florenis eisdem Ambrosio et Georgio satisfactum fuerit piene et realiter, rerum quarumlibet estimacione exclusa, tenendi, possidendi ac fructus et utilitates earundem perci­piendi omnimodam habeant potestatis facultatem, his nihilominus condicionibus dare declaratis, quod si regia maiestas pro pecuniis seu ex quacunque causa prefatis Petro et Francisco comitibus ex tricesima aut contribucione regia sive dica alicubi aliquam summám deputaret dande et levande, iidem Petrus et Franciscus comites huiusmodi pecuniam, eisdem sic deputatam, dictis dominis Ambrosio Oklevéltár Sopron vármegye történetéhez. II. köt. 39

Next

/
Oldalképek
Tartalom