Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

falwa vocata, Petrus Bagol de eadem, Johannes Karri de eadem et Paulus Bazty, ac providi Mathias Fintha, Gregorius Pap, Petrus Cze, Johannes Byro in Chepregh commorantes, coram nobis personaliter constituti sponte et libere fassi sunt in hunc modum, quod quamvis Michael Baboos alias iobagio magnifici domini domini Johannis de Kanysa comitis comitatus Soproniensis de possessione sua Bazt alio nomine Goganfalwa vocata, in eodem comitatu existente indebite et minus iuste recesserat moraturus, quem idem magnificus do­minus Johannes de Kanysa iure mediante in sede iudiciaria dicti comitatus Soproniensis obtinuerat , sed quia idem iobagio sue magnificencie servire et obedire noluit, tam­quam domino suo terrestri, propterea annotatus suus do­minus terrestris ipsum Michaelem iobagionem suum, unacum filio suo Mathia dicto emendare et inculpare voluisset; pro quibus scilicet iobagionibus iamdictis Michaele et Ma­thias suprascripti nobiles et providi fideiussores facti sunt in hunc modum, et tali vinculo mediante, ut ipsi prescripti ^obagiones sue magnificencie, Michael et Mathias de Bazt 'n oppido Chepregh et in porcione sue magnificencie in fundo curie condam Johannis sartorie in opposito ecclesie sancti Nicolai confessoris, a parte meridionali adiacente, domos debitas et edificaciones , ut in tali loco decet, parare et edificare debeant et teneantur, tali obligaminis vinculo mediante, quod si prescripti iobagiones Michael et Mathias premissa eorum in parte aut media vel in toto non adimplerent, tunc prenominati nobiles et providi fideiussores in quadringentis florenis auri convincantur et convincti esse debeant eo facto, et ipsi iure mediante cum sua magni­ficencia procedere nullatenus valeant, nisi dictos quadrin­gentos florenos auri eidem magnifico domino Johanni de Kanysa solvere et deponere debeant, ad premissa se obligarunt spontanea voluntate coram nobis, vigore et testimonio presencium mediante. Datum feria tercia pro­xima ante festum beatorum Fabiani et Sebastiani martyrum, anno domini Millesimo quingentesimo septimo. Hátlapján pecséttel; eredetije az orsz. Itárban N. R. A. 11 34. dipi. oszt. 21659.

Next

/
Oldalképek
Tartalom