Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

coram nobis in iudicio comparere debuisset, ipso termino advenìente, idem Franciscus de Laak nostri in presencia personaliter comparuit, pro annotata vero domina Scolastica Michael Cimer de Rehtwk cum procuratoriis literis conventus de Chorna astitit, et accionem eiusdem contra prefatum Franciscum de Laak proposuit eo modo, quod ipsa domina Scolastica dotem et res parafernales condam domine Elene, consortis prefati Ladislai de Laak matris sue, et quartam suam puellarem de possessionibus et porcionibus possessio­nariis predicti Ladislai patris sui ubilibet habitis, nuncque apud manus eiusdem Francisci fuii Petri existentibus iuxta regni consvetudinem sibi provenire debentes ; item duos cyphos argenteos, sex coclearia, unum balteum, boves unius aratri, viginti quatuor scrophas, quinque vaccas, nodulos argenteos ad duas strangulas muliebres sufficientes, necnon alia clenodia et utilitates domus per ipsam dominam Elenam matrem suam a priori viro suo ad prefatum Ladislaum de Laak patrem suum secum állatos et apportata, mortuoque eodem Ladislao patre suo per eundem Franciscum ab ipsa domina Elena matre sua ablatos et erga se reservata, ab eodem rehabere vellet iusticia mediante. Quo audito idem Franciscus filius Petri respondit ad premissa, quod hoc verum foret, quod ipse predictis dote et rebus parafernalibus, ac quarta puellari ipsi domine Scolastice .... neretur, de quibus iuxta estimacionem porcionum possessionariarum prefati Ladis­lai patris sui eidem satisfacere vellet, prefatos autem ciphos, coclearia et alias res superius nominatas, a predicta domina Elena matre ipsius domine Scolastice, minime abstulisset, nec unquam apud se habuisset neque haberet de presenti, et hoc ad fidem et iuramentalem deposicionem eiusdem domine Scolastice et prefati Ladislai de Pynye, domini et mariti sui, submittere vellet. Nos igitur auditis parcium pro­posicionibus et allegacionibus, volentibusque et eciam acceptan­tibus, eisdem iudicantes commisimus eo modo, ut ipsa do­mina Scolastica et prefatus Ladislaus de Pynye, maritus eiusdem, sexto die octavarum festi beati Michaelis archangeli proxime venturi, coram nobis hic Jaurini super eo, quod pre­fatus Franciscus de Laak duos cyphos argenteos, sex

Next

/
Oldalképek
Tartalom