Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
Catherina eisdem Gaspari Czyko et Francisco literato indivise reliquisset et concessisset, ibidem loco earumdem eidem domine Catherine alias duas sessiones in simili fructuositate et amplitudine dare et assignare. Unde ipsa domina Catherina matura in se deliberacione prehabita, prescriptas literas suas superinde evocatorias cassando et annilando, annotatos Franciscum literatum et Gasparem Czyko, quantum scilicet super restitucione pretactarum porcionum possessionariarum iam restitutarum et resignatarum duntaxat et earumdem fructuum percepcione quittos, expeditos et modis omnibus absolutus reddidit et commisit similiter coram nobis. Ordinaverunt eciam preterea partes predicte, quod si quando parcium aliqua, et eiusdem heredes vel successores apud partem alteram similiter suos successores, vel in prescriptis bonis et iuribus possessionariis vel in aliis quibuscunque aliquid iuris vel amplius habere speraret in futurum, extunc talis huiusmodi sua iura semper super parte altera et eiusdem successores iure mediante reaquirendi, repetendique et recuperandi haberet potestatis facultatem. Cetera vero iura ipsorum possessionaria easdem scilicet ambas partes equali iure concernencia si que apud manus alienas haberentur, partes ipse equalibus expensis communiter reaquirere, reaquisitaque et recuperata et reobtenta inter se equaliter dividere deberent et tenerentur, assummendo nihilominus partes prelibate alterutri in aliquo loco credibili, paria unìversarum et quarumlibet literarum et literalium instrumentorum factum pretactorum omnium bonorum et iurium possessionariorum, aliorum eciam quorumlibet iurium suorum possessionariorum tangentes et concernencia, si quas apud se se haberent ex utraque parte dari et concedere. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes literas privilegiales pendenti sigillo nostro consignatas ad fassionem parcium prenotatarum duximus concedendas. Datum die dominico proximo ante festum beate Elizabet vidue, anno domini Millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo. Nádasdy Tamás nádor 1547-ki ítéletében átírva, mely szerint a föntebbi oklevelet 1506-ban Szentgyörgyi Péter országbíró előtt «Margaretha consors Francisci literati de Veteri Buda, filia scilicet condam domine Catherine filie ohm senioris Johannis Czyko" mutatta fel, beavatkozván Szent-