Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
sui uberiorem ad cautelarti plurimum foret necessarius, quia autem hominis vita brevis est, ac de ipsorum testium morte, presertim hoc tempore pestifero timendum est, ne igitur temporum in processu ob carenciam testimonii eorumdem testium prefato conventui aliquod damnum evenire possit, mandamus fidelitati vestre harum serie firmissime, quatenus acceptis presentibus, dieta et attestaciones prefatorum testium de et super prescripta legacione audire et diligenter animadvertere, atque super huiusmodi attestacione literas testimoniales sub sigillo vestro prefato abbati aut nomini suo presencium scilicet ostensori, extradare et emanari facere modis omnibus debeatis et teneamini, iuris ipsius uberiorem ad cautelam, caventes duntaxat ne fraus aut dolus in hac parte interveniat aliqualis, aliud nulla racione facere presummatis, presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude, feria quinta proxima post festum beati Luce evangeliste, anno domini Millesimo quadringentesimo nonagesimo sexto. Belől gyűrűs pecséttel ; eredetije az orsz. Itárban, Borsmonostor 27. 133. dipi. oszt. 20500. 354. Az alispán és szolgabirák bizonyságlevele arról a hatalmaskodásról, melyet Ujszászi Péter nejének szemerei jobbágyai, Cziráki Lászlón elkövettek. Ujkér, . 14.97. maj. 25. Nos Leonardus de Béren vicecomes et iudices nobilium comitatus Soproniensis memorie commendamus, quod ad instantéin et legitimam peticionem nobilis Ladislai de Zyrak unum ex nobis, videlicet Blasium Marton de Ladon iudicem nobilium ad infracsriptam inquisicionem faciendam de sede nostra iudiciaria duxissemus transmittendum ; qui tandem exinde ad nos reversus nobis retulit eo modo, quod ipse sabbato die proximo post festum beati Georgii martyris in predicto comitatu Soproniensi procedendo, a vicinis et commetaneis, nobilibus et ignobilibus dicti comitatus hominibus, a quibus decens et opportunum fuisset diligenter inquirendo, talem scivisset certitudinis veritatem, quod quidam rustici