Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

nostris intulisse dicitur, ad nos consequenterque collacionem nostram iuxta antiquam et approbatam eiusdem regni nostri consvetudinem, rite et legitimé devoluta esse perhibetur, simulcum cunctis suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, fenilibus, silvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis et vinearum promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis aquarumque decursibus, molendinis et locis molendinorum, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinenciarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis, premissis sicut prefertur stantibus et se habentibus, memorato Georgio Pethewfy et per eum Johanni similiter Pethewfy fratri suo carnali, ipso­rumque heredibus et posteritatibus universis, de consensu et beneplacita voluntate serenissime domine Beatricis regine consortis nostre carissime, dedimus, donavimus et contuli­mus, imo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendum, possidendum pariter et habendum, salvo iure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante, quas in formam nostri privilegii redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reportate. Datum in civitate nostra Kewzeg, in festo beatorum Fabiani et Se­bastiani martyrum, anno domini Millesimo quadringentesimo octogesimo tercio, regnorum nostrorum Hungarie etc. anno vigesimo quinto, Bohemie vero quarto decimo. Belől a titkos pecséttel, kivül «Registrata per magistrum Adam folio 511. consensus* eredetije a gr, Festetics cs. Itárában Keszthelyen. 335. A csornai convent előtt Pinnyei László, Osliban nyolcz jobbágy telket, Pinnyén pedig egy udvartelket és a külső birtok egy harmad részét, Pinnyei István özvegyé­nek és leányainak használatra átengedi. 1483. jul. 1. Nos conventus monasterii beati Michaelis archangeli de Chorna memorie commendamus, quod egregius Ladislaus de Pynnye ab una, parte vero ab altera nobilis domina Cristina vocata relieta condam Stephani de eadem Pynnye^ coram nobis personaliter constitutus per eosdem confessum

Next

/
Oldalképek
Tartalom