Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
dicti Ladeslay, in hec verba : primo fratri suo et avunculo duos equos de equacia in Cyrok, item famulo suo Bester unum equum ; item Nicolao de Günsa unum equum ; item Andree de Günsa unum equum ; item ecclesie sancti Michaelis in Cyrok unum equum ; item testavit uxori sue iam relieta primo unam vineam in Cruce, quam vineam comparavit propriis suis rebus ; insuper eadem (így) reliete legavit omnia bona sua mobilia seu res cuiuscunque condicione existerint seu nominibus censeantur, nihil exceptis sive sunt occulte vel manifeste aut in animalibus vel supellectiliis quiviscunque (így) modo sunt vocati. Et notandum est, quod predicta relieta de illis rebus mobilibus debet expedire pro ecclesia sancti Petri in Horka vigiliti libras denariorum viennensium; insuper unum nuncium ad limina sanctorum Petri et Pauli et unum nuncium ad beatam virginem Mariam ad Aquisgranum vulgariter Ach (azas : Aachen). Et unum (anniversarium) in ecclesia in Cruce. Super quibus omnibus prescripta relieta me notarium publicum subscriptum peciit ac rogavit, ut ei super premissa conficerem publicum seu publica instrumentum vel instrumenta in evidens testimonium. Acta sunt hec anno, indiccione, die, mensis, hora, loco et pontificatus preexpressis ; presentibus honorabilibus viris dominis Johanne decano de Castroferreo, Stephano homo missus de eodem capitulo, Thome de Zemarein, Hainrico Geysul testibus ad premissa vocatis. Et ego Lodowicus Ruesdarffer presbiter Ratisponensis dioecesis publicus imperiali auctoritate nótárius, quia predicta recognicioni testamenti omnibusque aliis et singulis, dum sic agerentur et fierent, unacum prenominatis testibus presens interfui, eaque sic fieri vidi et audivi, ideo hoc presens publicum instrumentum exinde confeci, et in hanc publicam formam redegi, manu mea propria scripsi, subscripsi, signoque et nomine meis solitis et consvetis signavi, in fidem et testimonium omnium premissorum. Hártyán, eredetije a gr. Esterházy cs. ltárában Galantán, fase. 28. Nr. 43.