Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

penitus abnegando, quas et que ipsi Georgius et nobilis domina Cristina consors eiusdem tenerent et conservarent eciam de presenti. Preterea circa festum beate Marie vir­ginis de nive, in anno proxime transacto preteritum Gre­gorius Darabus de Nadasd et Bernaldus Bothka de Zeplak, Johannes Wywary et nobilis domina Elizabet, consors eius­dem Johannis, quendam Nicolaum Weres familiarem ipsius Johannis exponentis, quem super certarum rerum suarum quantitatibus confisum habuisset seducendo, de domo et curia propria eiusdem exponentis in possessione Zeplak habita, pariter cum illis rebus et bonis suis, utputa rebus quinquaginta florenos auri valencia, quibus eundem con­fidisset, absque scitu ipsius exponentis contra regni consve­tudinem levando abduxissent et eundem simulcum dictis rebus tenerent et conservarent eciam ad presens potencia mediante. Et quod post recessum regie maiestatis versus partes Slesye ultimatim fiende, Benedictus de Kysfalud domina Barbara eiusdem Benedicti, Stephanus de Ladon ac Sophia eiusdem Stephani, alter Stephanus de Pynnye et Cristina eiusdem Stephani, ac Gregorius de Getthye et do­mina Katherina prefati Gregorii consortes, Jane de Chanig, Michael Chak necnon Johannes et Ladislaus de Myhali quoddam pratum Fosdrethe vocatum, inter veras metas porcionis pessessionarie ipsius Johannis exponentis Zyrak vocate, in dicto comitatu Soproniensi adiacente, per Mi­chaelem Molnar, Simonem et Johannem Kondor, Benedictum Dewcz, Anthonium et Johannem Gembewcz, Georgium Mezarus, alterum Georgium Lencze, Thomam Toth, alterum Thomam Caposthyan, Franciscum et Johannem Thakacz, Ambrosium Gergel, Gallum Zelees in Chanyg, item Michae­lem Nemeth et Stephanum Fythos in Lak possessionibus in predictis commorantes iobagionibus scilicet ipsorum pro se ipsis minus iuste et indebite occupari fecissent occupa­tumque tenerent et uterentur eciam de presenti potencia mediante, in preiudicium et damnum dictorum expo­nencium valde magnum. Super quo vestram amiciciam presentibus petimus diligenter, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Paulus

Next

/
Oldalképek
Tartalom