Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

327. A vasvári káptalan előtt, Sopron város Egered nevű puszta adományozása ellen tiltakozik. 14.81.maj. 19. Nos capitulum ecclesie Castriferrei memorie commen­damus, quod Dominicus de Pynne legitimus procurator magistri civium iudicis iuratorumque civitatis Soproniensis ad nostram veniens presenciam, in personis eorumdem ma­gistri civium iudicis iuratorumque et tocius communitatis hospitum eiusdem civitatis Soproniensis per modum pro­testacionis nobis significare curavit, quod licet alias preteri­tis temporibus quoddam predium Egreed vocatum, inter metas diete civitatis Soproniensis habitum, similcum vineis et silvis in facie eiusdem predii existentibus de manibus magnifici Virici Graffnicker iusto iuris ordine in curia regie maiestatis reoptinuerint et elucraverint, seque in domínium eiusdem introduci idemque sibi ipsis statuifacere procura­verint, tamen, nescitur quibus respectibus, serenissimus prin­ceps dominus Mathias dei grácia rex Hungarie Bohemie etc. suis literis mediantibus prefatos cives Sopronienses in eo exhortando requisitos habuisset, quatenus quandam ví­neam similiter Egreed vocatam, Ín facie eiusdem predii Egreed appellati habitam, simulcum vinis (így), proventibus et fructibus eiusdem eidem Vlrico pro hac vice remittere percipere et percipifacere permittere debuissent ; et quia iidem magister civium iudex et ceteri predicti cives Sopronienses mandatis preseripti domini regis fideliter obedientes, opta­tum eiusdem domini regis previa racione curavissent adim­plere, expost vero temporis intervallo prefatus Vlricus Groffniker prescriptum predium cum dictis suis utilitatibus, prout ipsi percepissent, nove donacionis titulo a prefato domino nostro rege sibi in perpetuum impetrare, conferri et postulare (Így), ut ea occasione pretactum predium ipsorum Egreed vocatum pro se occupare, usurpare et appropriare niteretur in eorumdem civium Soproniensium iuris preiu­dicium et damnum manifestum. Unde facta huiusmodi protestacione idem Dominicus in personis et nominibus supra memoratorum civium Soproniensium, prefatum domi­num nostrum regem Mathiam a donacione, collacione, ven-

Next

/
Oldalképek
Tartalom