Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
321. A győri káptalan előtt Pál csornai prépost egy részről, másik részről Viczai György, Csornán és Lozson birtokot cserélnek. 1479. apr. 26. Capitulum ecclesie Jauriensis omnibus et singulis Christi fìdelibus presentibus pariter et futuris presencium noticiam habituris salutem in omnium salvatore. Ad universorum et singulorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Stephanus filius condam Georgii de Wycza nobilis comitatus Soproniensis, onera et quelibet gravamina Michaelis et Johannis fratrum suorum uterinorum quo ad infrascripta per omnia super se assummendo ab una, parte siquidem ab alia religiosus frater Paulus prepositus ecclesie sancti Michaelis archangeli de Chorna similiter onera et gravamina conventus iamdicti ecclesie sue de eadem Chorna, si in infrascriptis persistere nollet, in se recipiendo, ad nostram personaliter veniendo presenciam sponte et libere in alterutrum sunt confessi in hunc modum, quomodo ipsi Stephanus, Michael et Johannes in infrascriptis porcionibus eorum possessionariis, iamfati vero frater Paulus prepositus et conventus ecclesie de dieta Chorna in quadam sessione eorum subscripta, talem inter se fecissent permutacionem perpetue duraturam, quod primo prenominati Stephanus, Michael et Johannes totalem porcionem ipsorum possessionariam in preallegata possessione Chorna in dicto comitatu Soproniensi existenti habitam simulcum cunctis suis utilitatibus videlicet sessionibus tam propriis quam iobagionalibus, terris arabilibus cultis et incultis, pratis, fenetis, pascuis, piscinis piscaturis, lacubus, arundinetis, silvis insulis, nemoribus, rubetis, aquis aquarumque decursibus, molendinis et locis molendinorum et generaliter cunctis utilitatum integritatibus ad eandem porcionem possessionarium ab antiquo tempore spectantibus et pertinere debentibus, memoratis fratri Paulo preposito et conventui ecclesie de predicta Chorna futurisque prepositis eiusdem ecclesie pro tempore existentibus in permutacionem sessionis infrascripte. E converso vero idem frater Paulus prepositus et conventus ecclesie de iamfata Chorna